PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

67.1.22 Propter quid non dixit: Ego? Quia nondum de eo decentem opinionem habebant, sed maiorem de patre. Qui enim neque quoniam resuscitare eum oportebat, sciebant qualiter magna de eo ymaginarentur?
CLOSE
Griffolini

67.1.22 Quare non dixit, ego? quoniam non dum debitam uendicarat auctoritatem, ut pater. Qui enim non dum resurrecturum ipsum sciebant, quomodo poterant tantamB: tanta de eo opinionem concipere?1470/1486: concipere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

67.1.22 Quare non dixit, Ego? Quoniam nondum debitam vendicarat authoritatem, vt pater. Qui enim nondum resurrecturum ipsum sciebant, quo modo poterant tantam de eo opinionem concipere?
CLOSE
Montfaucon

67.1.22 Cur non dixit, Ego? Quia nondum consentaneam de ipso opinionem habebant, sed majorem de Patre. Qui enim nondum sciebant ipsum esse resurrecturum, quomodo magnam de illo opinionem concepissent?