Omelia LXVII (lxvi)

67.1.1 Qui amat animam suam, perdet eam. Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur.

67.1.2 Dulcis praesens vita est, et multae plena voluptatis, non tamen omnibus, sed qui terrenis rebus affigitur. Quod si quis coelum suspiceret, et quae illic bona sunt contemplaretur, statim haec contemneret, tanquam nullius momenti.

67.1.3 Nam et corporum pulchritudo quoad pulchrius non deprehenditur, in admiratione habetur: cum vero melius apparuerit, illa prior despicitur.

67.1.4 Quod si igitur in illam pulchritudinem etiam nos intueri voluerimus, et coelestis regni speciem considerare, confestim nos huius seculi vinculis dissoluerimus. Vinculum nanque est terrenarum rerum affectio.

67.1.5 A quo nos abducens Christus, quid dicat attende. Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Qui mihi ministrat, me sequatur: et vbi ego sum, illic et minister meus erit.

67.1.6 Simile aenigmati hoc dictum videtur, non tamen est, sed sapientiae plenum. Et quo modo qui amat animam suam perdet eam? Qui absurdis eius cupiditatibus obtemperat, qui praeter debitum ei indulget.

67.1.7 Propterea admonet ille, Noli ambulare in cupiditatibus animae tuae: sic enim eam perdis, cum a virtutis via abducis:

67.1.8 quemadmodum econtrario, Qui odit eam in hoc mundo, custodit eam: hoc est, qui non paret ei cum aliquid perperam iubet. Et non dixit, qui non paret: sed, qui odit.

67.1.9 Quemadmodum enim quos odio habemus, ne vocem quidem audire, nec vultum eorum videre aequo animo patimur:1603: patimur? ita et anima, si quid praeter dei voluntatem nobis imperat, acriter reiicienda est,

67.1.10 Cum enim iam de morte ad eos verba facturus esset, de morte videlicet sua: et praeuideret eorum tristiciam et exanimationem, per excessum locutus est inquiens:

67.1.11 Quid dico si mortem meam generose non feretis? nisi vosipsi moriamini, nullum vos sequetur emolumentum.

67.1.12 Et vide quo modo lenit sermonem suum: grauius enim et molestius videbatur dicere, homini animam amanti esse moriendum.

67.1.13 Et quid antiquitus dico, quando et nunc multos inueniemus libenter omnia tolerantes, vt hac vita fruantur, eosque qui futuram credunt?

67.1.14 qui cum vident aedificia, molesque et machinas, lachrymantur dicentes: Quot homo et quanta? et fit puluis.

67.1.15 Sic magna praesentis vitae cupiditas. Haec vincula Christus dissoluens inquit, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

67.1.16 Quod enim ad eorum tollendum metum haec diceret, audi quae sequuntur: Qui mihi ministrat, me sequatur: de morte locutus, et operum sequelam, atque imitationem exigit.

67.1.17 Oportet enim omnino ministrum, eum cui ministrat sequi. Et considera quando haec loquitur,

67.1.18 non cum persecutionem patiebantur, sed cum confidebant, cum se in tuto esse arbitrabantur, quod a multis honorarentur, colerenturque: quando et consurgere poterant, et audire, Et tollat crucem suam, et sequatur me:

67.1.19 hoc est, semper paratus sis, inquit, ad pericula, ad mortem, ad terrena exilia. Inde cum grauia dixisset, praemium ponit:

67.1.20 quod qui sequetur ipsum, erit vbi ipse est. Quibus verbis ostendit resurrectionem post mortem. Vbi ego sum, inquit, illic et minister meus.

67.1.21 Vbi Christus? In coelis. Ergo ante resurrectionem illuc anima et mente transferemur. Si quis mihi ministrauerit, diliget eum pater.

67.1.22 Quare non dixit, Ego? Quoniam nondum debitam vendicarat authoritatem, vt pater. Qui enim nondum resurrecturum ipsum sciebant, quo modo poterant tantam de eo opinionem concipere?

67.1.23 Quam ob rem filiis Zebedaei inquit, Non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo. Atqui ipse est iudex.

67.1.24 Sed hic dilectum se filium ostendit: tanquam enim dilecti filii ministros pater accipiet.

67.1.25 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater saluifica me ex hac hora. Atqui haec non sunt verba ad mortem venire suadentis, imo maxime.

67.1.26 Siquidem ne dicerent ipsum cum1603: eum humanis careret doloribus, facile de subeunda morte philosophari, et in tuto nobis persuadere, ostendit: quod licet eam formidet, cum tamen vsus poscat, non recusat.

67.1.27 Haec autem dispensationis sunt, non diuinitatis, ideo inquit: Nunc anima mea turbata est.

67.1.28 Neque enim aliter hoc procederet: et dicendo, Pater saluifica me ex hac hora: ita perturbatus est, vt etiam a morte absolui cuperet, si licuisset.

67.2.1 hae sunt humanae naturae imbecillitates. Et quid dicam, inquit, cum mortem deprecer?

67.2.2 Propterea veni in horam hanc: quasi diceret, Licet moueamur et perturbemur, mortem tamen non fugimus:

67.2.3 nam ita nunc perturbatus non recuso, ferendum est quod instat. Non dico enim, libera me ex hac hora: sed, Pater clarifica nomen tuum.

67.2.4 Et licet perturbatio hoc me dicere cogat, contrarium tamen dico. Clarifica nomen tuum: hoc est, duc me iam1603: om. ad crucem: quod aperte eius humanitatem, et humanis moueri affectibus ostendit, et naturam quod aegre ferret mortem, et viuere cuperet.

67.2.5 Quemadmodum enim neque esurire neque dormire crimini dandum est, ita neque vitam praesentem optare. Christus autem corpus omni peccati labe purum habebat, non tamen naturalibus non obnoxium necessitatibus, siquidem non fuisset corpus.

67.2.6 Et ex his aliud nos admonet. quid nam? Vt si quando affligimur, si quid timemus, non ita resiliamus a propositis. Pater clarifica nomen tuum.

67.2.7 Indicat se pro veritate mori, quod dei gloriam appellat, et hoc post crucis mortem contigit.

67.2.8 Debebat enim orbis terrarum ad deum conuerti, et in dei cognitionem venire, et ipsum colere. Verum hoc non patris tantum, sed et filii gloria: quod tamen tacet.

67.2.9 Venit ergo vox de coelo: Et clarificaui, et iterum clarificabo. Quando clarificauit? In praecedentibus signis, et iterum clarificabo post crucem.

67.2.10 Turba autem tonitruum opinati sunt, vel angelum locutum.

67.2.11 Et vnde hoc? Nunquid manifesta et clara fuit vox? Fuit sane. Verum crassior turba erat, et terrenis dedita, et parum attendens,

67.2.12 et alii sonum tantum, alii vocem articulatam audierunt, sed non intellexerunt. Tum Christus: Non propter me vox haec venit, sed propter vos.

67.2.13 Cur hoc dixit? Ad illud respiciens quod illi frequenter dicebant, quod non erat a deo: qui enim a deo clarificatur, nonne a deo est, cuius nomen per eum clarificatur?

67.2.14 Propter hoc enim vox delata est. Quare et ipse inquit, Non propter me vox haec venit, sed propter vos. non vt aliquid ab ea mihi ignoratum audiam: omnia enim patris noui, sed propter vos.

67.2.15 Cum enim vel angelum locutum, vel tonitruum factum arbitrati essent, inquit, Propter vos: vt hoc saltem pacto adduceret eos ad interrogandum quidnam dictum esset.

67.2.16 Illi tamen oscitantes et stupidi, neque sic interrogauerunt, cum audirent id ad se pertinere. Nescienti enim cui diceretur, sane non manifesta vox videbatur.

67.2.17 Propter vos vox venit. Vides vt res humiles eorum gratia fiant, non quod Christus ope indigeret? Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.

67.2.18 Haec particula quo modo procedit ad illud, Et clarificaui et clarificabo? Recte et consone. Cum enim dixisset, Clarificabo, modum indicat:

67.2.19 hoc est, princeps mundi eiicietur. Quid signat, Iudicium est mundi? quasi dicat, examinabitur et punietur.

67.2.20 Quo pacto? Perdidit1603: Perpidit ille primum hominem, et peccato fecit obnoxium. Propter peccatum enim venit mors, quod in me non inuenit.

67.2.21 Et qua gratia insiliit, et morti tradidit? qua gratia in animam Iudae ingressus est vt me perderet? neque mihi diuinam nunc attuleris dispensationem, quae non est diaboli, sed sapientiae suae.

67.2.22 Inquiratur primum mala eius mens, quo modo igitur iudicatur mundus in me? quasi examine proposito dicatur ad eum: Esto, omnes interemisti, eo quod subiecti erant peccato: Christum cur interemisti?

67.2.23 Nonne plane iniuste? Per Christum ergo omnis mundus defendetur. Quod vt manifestius appareat, exemplo vtemur:

67.2.24 Sit violentus quispiam tyrannus, qui omnes qui in manus suas venerint, plurimis malis afficiat: hic si vel regem, vel regium filium captum, iniuste interimat, illius mors etiam alios vlcisci poterit.

67.2.25 Sit aliquis qui debitores postulet, verberet, in carcerem iniiciat, et hac insania etiam nihil debentem coerceat: hic etiam eorum quae in debitores commisit, dabit poenam: interficietur enim ab illo.

67.3.1 Non aliter in Iesu vsuuenit. Eorum enim quae in nos fecit diabolus, propter ea quae in Christum ausus est, postulatus est ad supplicium.

67.3.2 et quod ita intelligatur, audi quid dicat: Nunc princeps mundi huius eiicietur foras: per mortem scilicet meam. Et ego si exaltatus fuero, omnes traham ad meipsum. Hoc est, etiam gentiles.

67.3.3 Et ne quis diceret, quo modo si te vicit eiicietur? Non vicit inquit. Quo modo enim qui alios trahit, victus esse poterit? et non dicit resuscitabo: sed maius, Omnes traham ad meipsum.

67.3.4 Nam si dixisset, resurgam, non significaret credituros: sed cum credituros dicit, vtrunque declarat, et etiam se resurrecturum confirmat.

67.3.5 Si enim mortuus mansisset, et purus homo fuisset, nemo credidisset. Omnes traham ad meipsum. Quo modo ergo inquit patrem trahere? Quia trahente filio, pater etiam trahit.

67.3.6 Traham, inquit, tanquam a tyranno detentos, et per se minime potentes eius manus effugere, vtpote repugnantis. Alio loco rapinam appellat.

67.3.7 Nemo potest spolia fortis rapere, nisi prius alliget eum, et tunc spolia eius rapiat. Haec autem ad illius vim ostendendam dicit, vt illic rapinam, hic tractionem appellaret.

67.3.8 Quod cum intelligamus, resurgamus, glorificemus deum, non fide tantum, sed et vita: aliter non esset gloria, sed blasphemia.

67.3.9 Non enim ita blasphematur deus ab impio gentili, vt a Christiano. Quam ob rem rogo vt omnia ad dei gloriam referamus.

67.3.10 Vae, inquit, seruo illi per quem nomen dei blasphematur. Hanc autem particulam, Vae: mox poena sequitur, et supplicium. Beatus autem per quem nomen dei glorificatur.

67.3.11 Nolimus ergo tanquam in tenebris versari, sed omnia peccata euitemus, maxime vero quae publice nocent, in quibus praecipue deus blasphematur.

67.3.12 Quam enim veniam consequemur, si, cum aliis nostra exhibere praecipiamur, aliena rapimus? Quae nobis spes salutis? nisi esurientem nutris, supplicio afficeris: si vestitum spolias, quid tibi sperandum?

67.3.13 Haec frequenter dicere non cessamus, quoniam qui hodie non audiunt, cras audient: et qui neque cras, perendie.

67.3.14 Quod si qui impersuasibiles sunt, nos tamen non iudicabimur: nostrum enim officium impleuimus.

67.3.15 Vtinam autem ne vos horum pudeat, neve possitis accusari: sed omnes Christi tribunali audenter adstare,

67.3.16 vt et nos in vobis gloriari possimus, et malorum nostrorum aliquam capere consolationem, probationem videlicet vestram, in Christo Iesu domino nostro, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY