PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

67.3.12 Quam enim habebimus ueniam cum aliis dare inuiti, que aliorum rapiamus, que nobis erit spes salutis? Si non esurientem nutristi, panis. Si uero et exiusti indutum, qua pocieris uenia?
CLOSE
Griffolini

67.3.12 Quam enim ueniam consequemur: si cum aliis nostra exhibere precipiamur: aliena rapimus? Que nobis spes salutis? nisi esurientem nutris: supplicio afficis1530: afficeris. si uestitum spolias: quid tibi sperandum?
CLOSE
Griffolini-Montanus

67.3.12 Quam enim veniam consequemur, si, cum aliis nostra exhibere praecipiamur, aliena rapimus? Quae nobis spes salutis? nisi esurientem nutris, supplicio afficeris: si vestitum spolias, quid tibi sperandum?
CLOSE
Montfaucon

67.3.12 Quam enim veniam consequemur, si aliis dare jussi, aliena rapiamus? Quae nobis erit spes salutis? Si esurientem non alas, punieris; si indutum exuas, quam consequeris veniam?