Commentarius
[Homilia LXVII]
67.1.1 Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Si quis mihi ministrat, me sequatur.
67.1.2 Dulcis est praesens vita, et multae plena voluptatis. Verum non omnibus, sed iis qui ipsi haerent. Si quis vero caelum respiciat, et bona ibi reposita, cito illam despiciet et pro nihilo habebit.
67.1.3 Nam et corporum pulcritudo, donec alia speciosior appareat, in admiratione habetur: cum vero formosius quidpiam conspicitur, primum contemnitur.
67.1.4 Si velimus ergo illam intueri pulcritudinem, et regni illius speciem, cito praesentia vincula dissolvemus. Vinculum enim est rerum praesentium amor.
67.1.5 Et hoc nobis suadens Christus, audi quid dicat: Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit1862: custodiet eam. Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi ego sum, illic et minister meus erit.
67.1.6 Haec aenigmati similia videntur, neque tamen sunt, sed multae plena sapientiae. Et quomodo qui amat animam suam, perdet eam? Qui absurdis ejus concupiscentiis obtemperat, qui plus quam par est ei indulget.
67.1.7 Ideo admonet quispiam, Noli ambulare in cupiditatibus animae tuae. Sic enim illam perdes: nam a via ad virtutem agente abducit.
67.1.8 Ut contra, qui odit eam in hoc mundo, servabit eam. Quid est, qui odit eam? qui illi perniciosa jubenti resistit. Neque dixit, qui non cedit1862: credit ei, sed qui odit eam.
67.1.9 Quemadmodum enim odiosos nec audire libenter, nec videre placide possumus; sic et animam cum contraria Dei voluntati praecipit, vehementer aversari oportet.
67.1.10 Quia enim jam de morte loquuturus est illis; de morte scilicet sua, praevidetque illos in moestitiam delapsuros esse, rem sublimiori modo tractat.
67.1.11 Quid dico si mortem meam non fortiter feratis? nisi vos ipsi moriamini, nihil vobis lucri supererit.
67.1.12 Et vide quomodo consolationem sermoni admiscet; valde durum et molestum erat audire, hominem animae suae amantissimum mori oportere.
67.1.13 Ecquid vetera recenseam, quando nunc etiam multos inveniemus qui libenter omnia tolerent, ut hac vita fruantur, etiamsi futura credant?
67.1.14 qui cum vident aedificia, opificia, machinas, lacrymantes talia dicunt: Quanta machinatur homo, et pulvis efficitur?
67.1.15 Ita magna est hujusce vitae concupiscentia. Haec itaque vincula solvens Christus ait: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
67.1.16 Quod autem ut illos moneret, et metum eorum solveret haec dixerit, audi ex sequentibus: Qui mihi ministrat, me sequatur; de morte loquens, et ut per opera ipsum sequantur exigens.
67.1.17 Minister enim eum cui ministrat sequi omnino debet. Et considera quandonam haec loquatur:
67.1.18 non cum persequutionem patiebantur, sed cum in fiducia degebant et in tuto esse putabant, a multis honorati et culti; cum1862: eum sese erigere poterant et audire: et tollat crucem suam, et sequatur me.
67.1.19 Id est, paratus semper esto ad pericula, ad mortem, ad migrandum ex hac vita. Deinde cum gravia et molesta dixisset, praemium addit;
67.1.20 Quodnam illud? Quod ipsum sequatur, quod sit una secum; ostendens fore ut resurrectio mortem sequatur. Nam ubi sum ego, inquit, illic et minister meus.
67.1.21 Ubi est Christus? In caelis. Ergo etiam ante resurrectionem illuc et anima et mente transferamur. Si quis mihi ministraverit, diliget eum Pater.
67.1.22 Cur non dixit, Ego? Quia nondum consentaneam de ipso opinionem habebant, sed majorem de Patre. Qui enim nondum sciebant ipsum esse resurrecturum, quomodo magnam de illo opinionem concepissent?
67.1.23 Quamobrem filiis Zebedaei ait, Non est meum dare, sed quibus paratum est a Patre meo. Atqui ipse est qui judicat.
67.1.24 Hic vero se genuinum Filium declarat: illos enim ut genuini et veri Filii ministros excipiet.
67.1.25 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Atqui haec non sunt mortem adire suadentis; imo hortantis utique.
67.1.26 Ne dicerent enim eum, humanis carentem doloribus, facile de morte philosophari, et sine suo periculo nos hortari; ostendit se, licet eam formidaret, ipsam, utpote utilem, non recusare.
67.1.27 Haec porro ad assumtam carnem, non ad divinitatem pertinent. Idcirco ait, Nunc anima mea turbata est.
67.1.28 Nisi enim hoc esset, qua serie haec consequi possent, Pater, salvifica me ex hac hora:1862: hora?) et ita perturbatus est, ut liberari se postularet, si effugere posset.
67.2.1 Haec humanae naturae infirmitas est. Sed quid dicam non habeo, cum mortem deprecer.
67.2.2 Propterea veni in horam hanc; ac si diceret: Etiamsi turbemur, et consternemur, mortem ne fugiamus:
67.2.3 nam ita perturbatus ego, non fugiendum dico: ferendum quippe illud est quod accidit. Non dico, Libera me ex hac hora; sed, Pater, clarifica nomen tuum.
67.2.4 Etiamsi perturbatio ad haec dicenda compellat, contrarium dico, Clarifica nomen tuum; id est, duc in crucem, quod humanum affectum indicat, naturamque mori nolentem, sed vitam servare cupientem; ostenditque se non extra humanos affectus esse:
67.2.5 sicut enim neque esurire neque dormire crimini datur; sic neque praesentem vitam optare. Christus vero corpus habuit a peccatis liberum, non a naturalibus necessitatibus; alioquin corpus non fuisset.
67.2.6 His etiam aliud docuit: quodnam illud? Ut si unquam in moestitia et metu simus, ne ideo a proposito resiliamus. Pater, clarifica nomen tuum.
67.2.7 Ostendit se pro veritate mori, rem illam gloriam Dei vocans. Et hoc post crucem contigit.
67.2.8 Futurum erat ut orbis converteretur, ac nomen Dei cognosceret, ipsique serviret; non Patris nempe nomen dumtaxat, sed etiam Filii. Attamen illud tacet.
67.2.9 Venit ergo vox de caelis: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Ubi clarificavit? In praecedentibus: et iterum clarificabo post crucem.
67.2.10 Quid ergo Christus? Non propter me vox haec facta est, sed propter vos. Illi autem tonitruum esse putarunt, vel Angelum ipsi loquutum fuisse.
67.2.11 Et unde hoc putarunt? Annon clara et conspicua vox fuit? Verum cito avolavit ab illis utpote crassioribus, carnalibus, segnibus.
67.2.12 Alii sonum tantum retinuerunt; alii articulatam fuisse vocem noverant, quid vero significaret, non item. Quid ergo Christus? Non propter me haec vox venit, sed propter vos.
67.2.13 Cur hoc dixit? Ad illud respiciens quod semper dicebant, illum ex Deo non esse. Qui enim a Deo clarificatur, quomodo non est ex Deo, cujus nomen propter ipsum clarificatur?
67.2.14 Ideo vox delata est, propterea inquit ipse, Non propter me haec vox venit, sed propter vos, non ut aliquid a me ignoratum ab illa audiam; omnia enim quae Patris sunt novi: sed propter vos.
67.2.15 Quia enim dicebant Angelum loquutum illi esse, vel factum esse tonitruum, et non advertebant, inquit, propter vos delatam esse vocem, ut hinc concitaremini ad interrogandum quid dictum fuisset.
67.2.16 Illi vero stupefacti, neque sic interrogarunt, cum audirent id ad se pertinere. Nescienti enim cujus gratia diceretur, jure non insignis vox videbatur esse.
67.2.17 Propter vos vox delata est. Viden’ quomodo res humiles eorum gratia fiant, non quasi Filius auxilio egeat? Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi infra ejicietur.
67.2.18 Hoc quomodo aptatur illi, clarificavi, et clarificabo? Optime et admodum consentanee. Quia enim dixit, Clarificabo, modum gloriae ostendit.
67.2.19 Quis ille modus? Ille, inquit, ejicietur infra. Quid sibi vult illud: judicium est mundi hujus? Ac si diceret, Judicium erit et ultio.
67.2.20 Quomodo? Occidit primum hominem, quem peccato obnoxium invenit; per peccatum enim mors intravit. In me hoc non invenit.
67.2.21 Cur ergo insiliit, et morti tradidit? Cur in Judae animam ingressus est, ut me occideret? Ne mihi enim jam dixeris, ita Deum dispensavisse: hoc enim non diaboli est, sed ipsius sapientiae.
67.2.22 Exploretur interim mens maligni illius. Quomodo ergo mundus in me judicatur? Quasi constituto judicio dicetur illi: Esto, omnes occideris, sed quia peccato obnoxios reperisti; Christum vero cur occidisti?
67.2.23 Nonne plane injuste? Per Christum ergo totus mundus vindicabitur. Quod ut clarius evadat, exemplo utar.
67.2.24 Sit violentus tyrannus quispiam, qui in manus suas incidentes omnes innumeris afficiat malis. Hic si cum rege vel cum filio regis congressus occidat illum injuste: ejus mors etiam alios ulcisci poterit.
67.2.25 Sit aliquis qui a debitoribus exigat, verberet, in carcerem conjiciat; deinde eadem arrogantia nihil debentem perinde cogat. Eorum quae in alios commisit tunc poenas dabit; ille namque ipsum occidet.
67.3.1 Sic et in Filio factum est. Eorum enim quae contra vos fecerit diabolus, per ea quae contra Christum ausus fuit, dabit poenas.
67.3.2 Quod autem id subindicetur, audi: Nunc princeps hujus mundi ejicietur infra, per mortem meam. Et ego si exaltatus fuero, omnes traham ad meipsum; hoc est, etiam Gentiles.
67.3.3 Et ne quis diceret, quomodo ejicietur infra, si te vicerit.1862: vicerit? Non vincet, inquit. Quomodo enim vincet eum qui alios trahit? Nec loquitur de resurrectione; sed quod resurrectione majus est, Omnes traham ad meipsum.
67.3.4 Nam si dixisset, resurgam, nondum palam esset ipsos esse credituros; cum autem dicit, credent, utrumque declarat, et resurrecturum se confirmat.
67.3.5 Si enim mortuus mansisset, et homo purus esset, nemo credidisset. Omnes traham ad meipsum. Cur ergo dicit Patrem trahere? Quia trahente Filio, trahit et Pater.
67.3.6 Traham, inquit, utpote a tyranno detentos, qui non possint per se accedere, et ejus obsistentis manus effugere. Alibi autem illud rapinam vocat.
67.3.7 Nemo potest spolia fortis rapere, nisi prius fortem alliget, et tunc vasa ejus rapiat. His ejus violentiam significat. Quod ergo illic rapinam, hic tractionem appellavit.
67.3.8 Haec cum sciamus, excitemur, glorificemus Deum, non per fidem tantum, sed etiam per vitam; alioquin non gloria, sed blasphemia in Deum esset.
67.3.9 Non ita blasphematur Deus ab exsecrando Gentili, ut a Christiano corrupto. Idcirco omnia, obsecro, faciamus, ut Deus gloria afficiatur.
67.3.10 Nam ait, Vae servo illi, per quem nomen Dei blasphematur. Quando autem Vae dicitur, omnis cruciatus sequitur atque supplicium. Beatus autem ille est, per quem nomen ejus honoratur.
67.3.11 Ne itaque simus quasi in tenebris, sed omnia peccata fugiamus, maxime autem illa quae in publicam perniciem transeunt; in his enim praesertim Deus blasphematur.
67.3.12 Quam enim veniam consequemur, si aliis dare jussi, aliena rapiamus? Quae nobis erit spes salutis? Si esurientem non alas, punieris; si indutum exuas, quam consequeris veniam?
67.3.13 Haec frequenter dicere non cessabimus: forte qui hodie non audiunt, cras audient: qui cras non attendent, postridie audient.
67.3.14 Quod si qui immorigeri sint, nos saltem innoxii judicium non subibimus, qui quae nostra erant impleverimus.
67.3.15 Utinam nec nos de dictis erubescamus, nec vos pudore afficiamini, sed omnes cum fiducia stare possimus ante tribunal Christi,
67.3.16 ut et nos possimus in vobis gloriari, deque malis nostris aliquam consolationem accipere; vestram nempe probationem, in Christo Jesu Domino nostro, quicum Patri gloria, simulque Spiritui sancto in saecula, amen.