67.1.6 Enigmatice assimilari putantur que dicuntur. Sed non sunt, sed multa plena sunt sapiencia. Et qualiter qui amat animam suam perdet eam? Qui desideria eius inconueniencia facit, qui largitur extra id quod oportet.
67.1.6 Simile enigmati hoc dictum uidetur, non tamen est, sed sapientiae plenum. Et quomodo: Qui amat animam suam, perdet eam? Qui absurdis eius cupiditatibus obtemperat, qui praeter1486: pre debitum ei indulget.
67.1.6 Simile aenigmati hoc dictum videtur, non tamen est, sed sapientiae plenum. Et quo modo qui amat animam suam perdet eam? Qui absurdis eius cupiditatibus obtemperat, qui praeter debitum ei indulget.
67.1.6 Haec aenigmati similia videntur, neque tamen sunt, sed multae plena sapientiae. Et quomodo qui amat animam suam, perdet eam? Qui absurdis ejus concupiscentiis obtemperat, qui plus quam par est ei indulget.