PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

67.3.2 Et quoniam hoc enigmatice insinuat. Audi quid ait: Nunc princeps mundi huius mittetur deorsum, per mortem meam. Sed et ego si exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum. Hoc est et eos qui ex gentibus.
CLOSE
Griffolini

67.3.2 Et quod ita intelligatur, audi quid dicat: Nunc princeps mundi huius eiicietur foras, per mortem scilicet meam. Et ego si exaltatus fuero, omnes traham ad me ipsum, hoc est, etiam gentiles.
CLOSE
Griffolini-Montanus

67.3.2 et quod ita intelligatur, audi quid dicat: Nunc princeps mundi huius eiicietur foras: per mortem scilicet meam. Et ego si exaltatus fuero, omnes traham ad meipsum. Hoc est, etiam gentiles.
CLOSE
Montfaucon

67.3.2 Quod autem id subindicetur, audi: Nunc princeps hujus mundi ejicietur infra, per mortem meam. Et ego si exaltatus fuero, omnes traham ad meipsum; hoc est, etiam Gentiles.