PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

67.2.22 Interim illius perniciosi mens inuestigetur. Qualiter igitur iudicatur mundus in me? Acsi iudicio constituto, dicetur ad eum. Esto omnes interfecisti, eo quod omnes peccato obnoxios inuenisti. Christum propter quid interfecisti?
CLOSE
Griffolini

67.2.22 Inquiratur primum mala eius mens. Quomodo iudicatur mundus in me,1470/1486: me? quasi examine proposito dicatur ad eum: Esto, omnes interemisti, eo quod subiecti erant peccato, Christum cum1470/1486/1530: cur interemisti?
CLOSE
Griffolini-Montanus

67.2.22 Inquiratur primum mala eius mens, quo modo igitur iudicatur mundus in me? quasi examine proposito dicatur ad eum: Esto, omnes interemisti, eo quod subiecti erant peccato: Christum cur interemisti?
CLOSE
Montfaucon

67.2.22 Exploretur interim mens maligni illius. Quomodo ergo mundus in me judicatur? Quasi constituto judicio dicetur illi: Esto, omnes occideris, sed quia peccato obnoxios reperisti; Christum vero cur occidisti?