PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

67.2.5 Quemadmodum enim esurire non crimen neque dormire, ita neque presentem uitam appetere, Christus autem corpus mundum a peccatis habebat, non a naturalibus necessitatibus erutum, quia nequaquam corpus esset.
CLOSE
Griffolini

67.2.5 Quemadmodum enim neque esurire, neque dormire crimini dandum est. Ita neque uitam praesentem optare. Christus autem corpus omni peccati labe purum habebat, non tamen naturalibus non obnoxium necessitatibus. Siquidem non fuisset corpus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

67.2.5 Quemadmodum enim neque esurire neque dormire crimini dandum est, ita neque vitam praesentem optare. Christus autem corpus omni peccati labe purum habebat, non tamen naturalibus non obnoxium necessitatibus, siquidem non fuisset corpus.
CLOSE
Montfaucon

67.2.5 sicut enim neque esurire neque dormire crimini datur; sic neque praesentem vitam optare. Christus vero corpus habuit a peccatis liberum, non a naturalibus necessitatibus; alioquin corpus non fuisset.