PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

67.2.17 Propter uos uox hec facta est. Vides quoniam humilia propter eos facta sunt, non ut filio indigente auxilio? Nunc iudicium mundi est huius. Nunc princeps mundi huius deorsum mittetur.
CLOSE
Griffolini

67.2.17 Propter uos uox uenit. Vides ut res humiles eorum gratia fiant. non quod christus ope indigeret? Nunc iudicium est mundi. Nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
CLOSE
Griffolini-Montanus

67.2.17 Propter vos vox venit. Vides vt res humiles eorum gratia fiant, non quod Christus ope indigeret? Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
CLOSE
Montfaucon

67.2.17 Propter vos vox delata est. Viden’ quomodo res humiles eorum gratia fiant, non quasi Filius auxilio egeat? Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi infra ejicietur.