PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

67.3.3 Et ut non quis dicat qualiter mittetur deorsum, si et te superabit? Dicit: Non superabit. Qualiter enim eos superaret qui et alios trahet? Et non dixit resurrectionem, sed quod resurrectione plus est. Omnes traham ad meipsum.
CLOSE
Griffolini

67.3.3 Et ne quis diceret: Quomodo si te uicit, eiicietur? Non uicit, inquit. Quomodo enim qui alios trahit?1470/1486/1530: trahit uictus esse poterit? Et non dicit: Resuscitabo, sed maius: Omnes traham ad me ipsum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

67.3.3 Et ne quis diceret, quo modo si te vicit eiicietur? Non vicit inquit. Quo modo enim qui alios trahit, victus esse poterit? et non dicit resuscitabo: sed maius, Omnes traham ad meipsum.
CLOSE
Montfaucon

67.3.3 Et ne quis diceret, quomodo ejicietur infra, si te vicerit.1862: vicerit? Non vincet, inquit. Quomodo enim vincet eum qui alios trahit? Nec loquitur de resurrectione; sed quod resurrectione majus est, Omnes traham ad meipsum.