PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

68.1.14 Adhuc, ait, paruo tempore lux uobiscum est, ostendens quoniam mors eius transmigratio est. Etenim lux solaris non interimitur, sed parum recedens rursus apparet.
CLOSE
Griffolini

68.1.14 Adhuc inquit modicum lumen in uobis est: indicans mortem suam translationemeras1530 p. 962 esse. Siquidem solis lumen non extinguitur. sed breui secedens rursum apparet.
CLOSE
Montfaucon

68.1.14 Adhuc, inquit, modicum tempus lumen in vobis est; significans mortem suam esse translationem: nam lux solis non exstinguitur; sed parvo tempore secedens, rursum apparet.