Commentarius
[Homilia LXVIII]
68.1.1 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quod Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis?
68.1.2 Error deprehensu facilis et infirmus est, etiamsi exterius mille depingatur coloribus.
68.1.3 Et quemadmodum ii qui ruinae proximos parietes oblinunt, non illos tamen illitos firmant; sic qui mentiuntur, facile confutantur. Id quod hic passi sunt Judaei.
68.1.4 Nam Christo ipsis dicente, Cum exaltatus fuero a terra omnes traham ad meipsum; Nos audivimus, inquiunt, a lege, quia Christus manet in aeternum.
68.1.5 Quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? Norant igitur Christum esse immortalem, et vitam habere sine termino.
68.1.6 Ergo quid diceret intelligebant. Etenim in Scripturis passim et passio et resurrectio occurrunt. Nam Esaias haec simul ponit: Tamquam ovis ad occisionem ductus est, et quae sequuntur omnia.
68.1.7 Et David in secundo Psalmo, et alibi saepe haec ambo copulat. Patriarcha quoque cum dicit, Decidens dormivit ut leo, addiditque, et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? simulque passionem et resurrectionem significat.
68.1.8 Verum hi sperantes se illi silentium imposituros ac demonstraturos ipsum non esse Christum, hinc Christum in aeternum manere confitentur.
68.1.9 Et vide quam maligne. Non dixerunt enim, Nos audivimus quod Christus non passurus, non crucifigendus sit, sed quod maneat1862: manet in aeternum. Atqui neque hoc dictum, contrarium erat.
68.1.10 Passio namque immortalitatis non fuit impedimentum. Hinc videre licet multa eos scivisse quae in dubium vocari poterant, atque sponte sua malignatos esse.
68.1.11 Quia enim ante de morte disseruerat, cum hic audirent illum exaltandum esse, hoc suspicati sunt. Deinde dicunt, Quis est iste Filius hominis? et hoc maligne.
68.1.12 Ne putes, inquiunt, nos de te hoc dicere, neu dicas, nos inimicitiae causa tibi contradicere. Ecce nescimus de quo loquaris, et tamen haec proferimus.
68.1.13 Quid ergo Christus? Ipsos confutat, ostenditque passionem nihil obesse quominus ipse maneat in aeternum.
68.1.14 Adhuc, inquit, modicum tempus lumen in vobis est; significans mortem suam esse translationem: nam lux solis non exstinguitur; sed parvo tempore secedens, rursum apparet.
68.1.15 Ambulate dum lucem habetis. Quod hic tempus indicat? An totam hanc vitam? an tempus ante crucem?
68.1.16 Utrumque arbitror. Ob ineffabilem enim ejus benignitatem, multi etiam post crucem crediderunt.
68.1.17 Haec porro dicit ut illos ad credendum concitet, ut etiam superius fecit ita dicens, Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
68.1.18 Quanta nunc Judaei ignorantes faciunt, ac si in tenebris ambularent?1862: ambularent! Videntur sibi recta incedere via, dum contraria procedunt.
68.1.19 Sabbatum servantes et legem, ciborumque observationes, et nesciunt ubi ambulent. Ideo dicebat: Ambulate in luce, ut filii lucis sitis; id est, filii mei.
68.1.20 Atqui in principio inquit Evangelista: Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt; id est, ex Patre.
68.1.21 Hic vero ipse illos gignere dicitur; ut scias unam esse operationem Patris et Filii. Haec loquutus Jesus, abiit et abscondit se ab eis.
68.1.22 Cur abscondit se nunc? Neque enim lapides contra eum tulerunt, neque blasphemarunt, ut ante fecerant. Cur ergo se abscondit?
68.1.23 Cum in corda penetraret, sciebat eorum animos exasperari, etiamsi nihil loquerentur: sciebat fervere illos et caedem spirare: neque exspectavit donec in opus procederent; sed abscondit se, ut illorum invidiam sedaret.
68.1.24 Vide quomodo id subindicet Evangelista, qui statim addit: Cum autem tanta signa fecisset, non crediderunt in eum. Quae illa tanta signa? Ea quae praetermisit Evangelista: ut ex sequentibus palam est.
68.1.25 Nam cum secessisset, et postea reversus esset, rursus placide illos alloquitur his verbis: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Vide quid facit: ab humilibus incipit, et confugit ad Patrem.
68.1.26 Iterumque extollit sermonem, et cum eos efferatos intelligit, discedit, et rursus comparet, et ab humilibus iterum incipit. Et ubinam hoc fecit? Imo ubi non fecit?
68.1.27 Vide quid initio dicat: Sicut audio, judico: deinde sublimius, Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Iterumque, Ego non judico vos, alius est qui judicat.
68.1.28 Rursumque secedit, posteaque in Galilaea comparens, Operamini, inquit, non cibum qui perit.
68.1.29 Et cum magna de se dixisset, quod ex caelo descenderit, quod vitam aeternam det, rursum abscedit. Et in scenopegia rursum adstans, idipsum facit.
68.2.1 Ac perpetuo videas illum doctrinam suam variantem, praesentia, absentia, humilibus, sublimibus verbis: quod etiam hic fecit:
68.2.2 Cum autem tanta signa fecisset, non crediderunt in eum, inquit, ut impleretur sermo Esaiae, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
68.2.3 Et rursum, Non potuerunt, inquit, credere, quia dixit Esaias, Auditu audietis, et non intelligetis. Haec autem dixit quando vidit gloriam ejus, et loquutus est de eo.
68.2.4 Ecce iterum hoc, quia et, dixit, non causales sunt voces, sed eventum significantes. Neque enim quia id dixit Esaias, ideo non crediderunt; sed quia credituri non erant, ideo haec dixit Esaias.
68.2.5 Cur ergo non ita loquitur Evangelista, sed incredulitatem a prophetia, non prophetiam ab incredulitate esse dicit; imo in sequentibus illud significantius ponit sic loquens, Propterea non poterant credere, quia dixit Esaias.1862: Isaias?
68.2.6 Hic pluribus vult significare Scripturae veracitatem, et quod quae illa praedixit, non alio quam quo dixit modo evenerint.
68.2.7 Ne quis enim diceret, Cur venit Christus? Non sciebat non credituros illos? Prophetas inducit, qui hoc praesciverunt.
68.2.8 Venit autem, ne aliquam peccati sui excusationem haberent. Quae enim praedixit Propheta, ut prorsus futura praedixit; nisi enim omnino futura essent, non praedixisset.
68.2.9 Erant autem prorsus futura, cum illi incurabiles essent. Illud autem, non potuerunt, id est, noluerunt. Nec mireris: nam alibi1862: alibi quoque ait: Qui potest capere, capiat.
68.2.10 Sic saepe solet potestatem pro voluntate ponere. Iterumque, Non potest mundus vos odio habere, me autem odio habet.
68.2.11 Quod etiam in communi usu observatur; ut cum dicit quispiam, Non possum illum talem amare, voluntatis vehementiam potestatem vocans: ac rursum, Ille talis fieri non potest bonus.
68.2.12 Et propheta qui ait? Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus maculas suas, et populus hic poterit bene facere, qui didicit mala.
68.2.13 Non ideo haec dicit quod non possint illi virtutem exercere; sed quod nollent, ideo non posse. Hoc autem hic sibi vult Evangelista, non posse mentiri prophetam, neque tamen ideo impossibile erat illos credere.
68.2.14 Poterat enim fieri ut etiam illis credentibus verax esset propheta: neque enim haec dixisset si credituri fuissent. Cur, inquies, non ita dixit?
68.2.15 Quia tales quasdam proprietates habet Scriptura, et id ejus legibus concedendum. Haec porro dixit cum vidit gloriam ejus. Cujus? Patris.
68.2.16 Cur ergo Joannes de Filio loquitur, et Paulus de Spiritu? Non ut confundentes hypostases, sed unam significantes dignitatem.
68.2.17 Nam quae Patris sunt, Filii sunt, et quae Filii, Patris. Atqui multa per Angelos dixit, et nemo tamen ait, Sicut dixit Angelus: sed quid? Deus dixit.
68.2.18 Quae enim a Deo per Angelos dicta sunt, Dei sunt, non item quae Dei sunt, Angelorum sunt. Hic vero ait verba Spiritus esse.
68.2.19 Et loquutus est de eo. Quid loquutus est? Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et cetera.
68.2.20 Gloriam ergo hic dicit visionem illam, fumum, arcana audisse mysteria; Seraphim vidisse, fulgur a throno exsiliens, in quod respicere potestates illae non valebant.
68.2.21 Et loquutus est de eo. Quid loquutus est? Quod audierit vocem dicentem, Quem mittam, et quis ibit? Et dixi, Ecce ego sum, mitte me: et dixit, Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et nescietis.
68.2.22 Excaecavit enim oculos eorum, et induravit cor eorum, ne forte videant oculis, et corde intelligant. En rursus aliam quaestionem, quae nulla tamen est si recte attendamus.
68.2.23 Quemadmodum enim sol debiles oculos percellit, non per propriam naturam; sic quoque accidit iis qui Dei verbis non attendunt.
68.2.24 Ita et Pharaonis cor indurasse dicitur, quod accidit illis etiam qui Dei dictis repugnant. Proprietas autem haec Scripturae est; ut et illud, Tradidit eos in reprobum sensum; et illud, Distribuit gentibus; id est, concessit, dimisit.
68.2.25 Non enim illum hic operantem inducit; sed ex aliorum nequitia haec facta esse significat. Cum enim derelinquimur a Deo, tradimur diabolo; diabolo traditi innumeris afficimur malis.
68.2.26 Ut auditorem ergo terreat, ait, induravit, et, tradidit. Nam quod ille non modo non tradat, sed nec nos deserat, nisi nolimus, audi quid dicat: Nonne peccata vestra dividunt me a vobis?
68.2.27 Ac rursum, Qui elongant se a te peribunt. Osee autem dicit: Oblita es legis Dei tui, et ego tui obliviscar; et ipse in Evangeliis: Quoties volui congregare filios vestros, et noluistis?
68.2.28 Et Esaias rursum: Veni, et non erat homo: vocavi, et non erat qui audiret. Haec autem dicit ut ostendat nos priores in causa esse cur derelinquamur, et cur pereamus.
68.2.29 Deus enim non modo nec relinquere, nec punire nos vult; sed etiam quando punit, non libens hoc facit. Nolo enim, inquit, mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.
68.2.30 Christus autem de excidio Jerosolymae lacrymatur. Quod nos etiam erga amicos facimus.
68.3.1 Haec cum sciamus, nihil non agamus ne nos separemus a Deo, sed animae nostrae curae, amorique fraterno operam demus, neque nostra discerpamus membra.
68.3.2 Illud enim furentium et mente captorum est; sed quanto pejus affectos videmus, tanto majorem impendamus curam.
68.3.3 Nam multos saepe conspicimus, difficilibus insanabilibusque corporis morbis laborare, nec finem facimus imponendi pharmaca.
68.3.4 Quid podagra, quid chiragra pejus? Num ideo membra abscindimus? Minime. Sed nihil non facimus ut saltem leniamus, si sanare non possimus.
68.3.5 Hoc et circa fratres nostros faciamus. Si incurabili morbo laborent, curare perseveremus, aliorumque onera mutuo feramus.
68.3.6 Sic enim Christi legem implebimus, et promissa consequemur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria simulque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.