68.1.3 Et quemadmodum qui fragiles muros puluere ungunt, non ualent per unctionem dirigere, ita et qui mentiuntur, facile redarguuntur. Quod utique et hic passi sunt Iudei.
68.1.3 Et quemadmodum qui putres et ruinam minantes parietes albo tectorio linunt, non tamen eos possunt dirigere, ita et mendaces facile deprehenduntur. Quod hoc in loco Iudeis contigit.
68.1.3 Et quemadmodum qui putres, et ruinam minantes parietes albo tectorio linunt, non tamen eos possunt dirigere: ita et mendaces facile deprehenduntur. Quod hoc in loco Iudaeis contigit.
68.1.3 Et quemadmodum ii qui ruinae proximos parietes oblinunt, non illos tamen illitos firmant; sic qui mentiuntur, facile confutantur. Id quod hic passi sunt Judaei.