Homilia LXVIII (lxvii)
68.1.1 Respondit ei turba: Nos audiuimus ex lege quod Christus manet in aeternum. Et quomodo dicis quod1470/1486/1530: om. oportet exaltari filium hominis? Quis est iste filius hominis?1530: om.
68.1.2 Manifestus error est et imbecillis, quamuis extrinsecus callide fucetur.
68.1.3 Et quemadmodum qui putres et ruinam minantes parietes albo tectorio linunt, non tamen eos possunt dirigere, ita et mendaces facile deprehenduntur. Quod hoc in loco Iudeis contigit.
68.1.4 Cum enim ad eos Christus diceret: Cum exaltatus fuero a terra, omnes traham ad me ipsum. Nos audiuimus, inquiunt, a lege quia Christus manet in aeternum.
68.1.5 Et quomodo tu dicis quod exaltari oportet filium hominis? Quis est isteB: om. filius hominis? Norant igitur Christum immortalem et uitam habere sine fine.B: fine?
68.1.6 Vnde etiam quid diceret, intelligebant. Nam saepe numero in scripturis simul et passio et resurrectio ponitur. Siquidem Hesaias utrunque simul ponit: Tanquam ouis, inquit, ad occisionem ductus est, et quae sequuntur.
68.1.7 Et Dauid in secundo psalmo et plerisque aliis coniungit haec utraque. Et patriarcha cum dixisset: Procidens dormiuit ut leo, inde addidit: Et ut catulus leonis excitauit eum, simul et passionem ostendit et resurrectionem.
68.1.8 Sed hi arbitrati silentium ei imponere, et non esse Christum ostendere, Christum in aeternum manere confitentur.
68.1.9 Et uide quam praue. Non enim inquiunt: Nos audiuimus quod Christus nihil patitur, neque crucifigitur, sed: Manet in aeternum. Atqui neque hoc dictum contrarium erat.
68.1.10 Immortalitati enim passio non fuit impedimento. Hinc uidere licet multis eos intellectis sponte sua in malitia perstitisse.
68.1.11 Cum enim de morte superius uerba fecisset Iesus, et illi eum1486/1530: eum illi exaltari audirent, id suspicati sunt. Inde dicunt: Quis est iste filius hominis? Et hocB: hec maligne.
68.1.12 Noli, inquiunt, arbitrari, quod de te hocB: hec dicamus, neque dicereB: dicem quod te propter odium oppugnemus. Ecce, nescimus de quo dicas, et tamen profitemurB: profitemus.
68.1.13 Christus autem eis silentium imponens, ostendensque passionem nulli sibi1470/1486/1530: om. esse impedimento, ut maneat1470: maneant in aeternum.
68.1.14 Adhuc, inquit, modicum lumen in uobis est, indicans mortem suam translationem esse. Siquidem solis lumen non extinguitur, sed breui secedens, rursum apparet.
68.1.15 Ambulate dum lucem habetis. Quod hic tempus dicit? An praesentem omnem uitam, an tempus ante crucem?
68.1.16 Ego uero utrunque arbitror, propter immensam eius humanitatem, multi etiam post crucem crediderunt.
68.1.17 Hoc autem dicit, ut eos ad fidem impellat, ut superius: Adhuc modicum tempus uobiscum sum. Qui ambulat in tenebris, nescit quo uadat.
68.1.18 QuotB: Quod nunc Iudaei faciunt, quae nesciunt,1470/1486/1530: nesciunt? sed tanquam in tenebris uersantur?B/1470/1486: uersantur. Videntur sibi recta incedere, cum longe aberrent.
68.1.19 Sabbatum custodiunt, et legem seruant, et ciborum habent obseruationes: Nesciunt tamen quo uadant. Ideo dicebat: Ambulate in lucem1470/1486/1530: luce, ut filii lucis sitis, hoc est, mei.
68.1.20 Et in principio inquit Euangelista: Neque ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, sed ex deo nati sunt, hoc est, ex patre.
68.1.21 Hic autem ipse dicitur eos generare, ut unam patris et filii operationem intelligas. Haec locutus est eis Iesus, et abiit et abscondit se ab eis.
68.1.22 Quid nunc absconditur.1530: absconditur? Neque enim contra ipsum lapides1530: lapides contra ipsum tulerant, neque blasphemarant, ut superius. Quare ergo se abscondit?
68.1.23 Qui cor hominis intrat, norat eorum animos exasperari, etiam si nihil dicerent, norat feruentes et ad caedem promptos, neque exspectauit, dum rem aggrederentur, sed absconditur, ut eorum placaret inuidiam.
68.1.24 Consydera quomodo id significat1470/1486/1530: signat Euangelista. Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum. Quae nam tanta? Ea praetermisit Euangelista, ut ex sequentibus constat.
68.1.25 Etenim cum discessisset, et rursum rediret, iterum placide eos alloquitur: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Vide quid facit?1470/1486/1530: facit. Incipit ab humilibus, et confugit ad patrem.
68.1.26 Et iterum tollit sermonem suum, et cum eos efferari intelligit, disceditB: descendit, et redit rursum, et rursus ab humilibusB: hominibus orditur, et ubi hoc, ubi illud fecit?1530: fecit,
68.1.27 Consydera a principio: Sicut audio, iudico. Inde altius: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult, uiuificat. Et iterum: Ego non iudico uos, alius est qui iudicat.
68.1.28 Inde discedit et prodit in Galilaea. Operamini, inquit, non escam quae perit.
68.1.29 Et cum de se magna locutus esset, quod de caelo descenderat, quod uitam aeternam daret, iterum abiit et reuertitur ad scenopegia.
68.2.1 Hoc idem frequenter facientem uidere possumus. Ita doctrinam suam uariat, praesentia, absentia, humilibus magnificisque sermonibus, quod et hicB: hec facit.
68.2.2 Cum tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum, ut sermo Hesaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro?B/1470/1486/1530: nostro: et brachium domini cui reuelatum est?
68.2.3 Et iterum: Propterea non potuerunt, inquit, credere, quia iterum dixit Hesaias: AudituB add. in marg.: Excacauit oculos eorum et indurauit cor eorum ut non uideant oculis et non intelligant corde et conuertantur et sanem eos audietis, et non intelligetis. Haec dixit Hesaias quando uidit gloriam eius, et locutus est de eo.
68.2.4 Ecce iterum hanc particulam, quia dixit, non causalem esse sed euentus. Neque enim quia dixit Hesaias: Non crediderunt, sed quia non erant credituri, ideo dixit.
68.2.5 Sed quare non ita dixit Euangelista, sed incredulitatem a prophetia, non prophetiam ab incredulitate esse dicit?1470/1486/1530: dicit. Et superius hoc idem uehementius: Propterea non potuerunt credere, quia dixit Hesaias.1470/1486/1530: Hesaias?
68.2.6 Hinc magnam uultB: om. scripturae certitudinem demonstrare, et quod non aliter quam prophetatum sit, euenit.
68.2.7 Ne quis enim diceret, et qua gratia uenit Christus? Nesciebat non credituros,1470/1486/1530: credituros? prophetas hoc nouisse inducit.
68.2.8 Venit autem, ne peccati sui ullamB: nullam haberent excusationem. Quae praedixit propheta, tanquam omnino futura praedixit. Nisi enim prorsus futura nouisset, non sane praedixisset.
68.2.9 Erant autem1530: aut proculdubio futura, cum illi incurabiliter se haberent, non potuerunt autem, hoc est, noluerunt. Neque te admiratio capiat. Alibi enim inquit: Qui potest capere, capiat.
68.2.10 Ita non nunquam potestateB: potestate sed pro uoluntate utitur. Et iterum: Non potest mundus odio uos1470/1486/1530: uos odio habere, me autem odio habet.
68.2.11 Hoc et in1530: om. communi sermone usurpatum uidemus, cum quis dicit: Non possum asperum hominem diligere, uehementiam uoluntatis potestatem appellans. Et iterum: Non potest ille fieri bonusB: bonus fieri.
68.2.12 Et propheta: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus uarietatem suam, et populus hic poterit benefacere, qui didicit mala.
68.2.13 Non dicit quod impossibile sit ei bene operari, sed quia nolunt, ideo non possunt. Quod autem hoc in loco dicit Euangelista, ita intelligitur, quod impossibile erat prophetam mentiri, non tamen propterea impossibile erat, ut crederent.
68.2.14 Licebat enim etiam1470/1486/1530: etiam illis credentibus uerum esse prophetam. Non enim praedixisset, si fuissent credituri. Quid ergo, inquies, non ita dixit?
68.2.15 Quoniam proprietates quasdam habet scriptura, cuius legibus est concedendum. Haec autem dixit, quando uidit gloriam eius. Cuius? patris.
68.2.16 Quomodo ergo Ioannes de filio dicit, Paulus autem de spiritu?B/F: spiritu. Non tanquam1470/1486/1530: inquam confundentes personas, sed unam significantes dignitatem.
68.2.17 Etenim quae patris sunt, sunt et filii, et quae filii, spiritus sancti. Atqui multa per angelos dixit, et nemo dixit, sicut dixit angelus, sed deus.
68.2.18 Quae enim per angelos a deo dicta sunt, dei sunt, non autem quae dei angelorum. Hic autem spiritus dicit uerba esse,
68.2.19 et locutus est de eoB: deo. Quid locutus est? Vidi dominum sedentem in throno alto, et quae sequuntur.
68.2.20 Gloriam hic uisionem illam appellat, fumum1530: fumum et, arcana audisse mysteria, uisionem seraphim, fulgur a throno dissiliens, in quod inspicere potentiae illae non possent.
68.2.21 Et locutus est de eo. Quid nam? Quod audiuit uocem dicentem:1470/1486: dicentem? Quem mittam?1530: mittam, et quisF: siquis ibit? Et dixi: Ecce, ego sum, mitte me. Et dixit: Auditu audietis, et non intelligetis, et uidentes uidebitis, et nescietis.
68.2.22 Excaecauit oculos eorum, et indurauit cor eorum, ut non uideant oculis, et corde non intelligant. Ecce aliam quaestionem. Non est tamen, si recte consyderabimus.
68.2.23 Quemadmodum enim sol debilem oculorum aciem perstringitF: praestringit, non natura sua, ita usu uenit in iis1530: his, qui diuino non attendunt sermoni.
68.2.24 Ita et pharaonis cor induruisse1530: indurauisse dicitur, ita iis1530: his accidit, qui dei uerbum oppugnant. Proprium hoc scripturae ut illud: Et tradidit eosF: eum in reprobum1470: reprobrum sensum. Et iterum: Abiit a gentibus, hoc est, secessit, eas dimisit.
68.2.25 Non enim haec a deo, sed ab aliorum malitia prouenire ostendit. Cum deserimur a deo, tradimur diabolo, in cuius potestatem redacti innumeris malis afficimur.
68.2.26 Vt ergo auditorem perterreat, inquit: Indurauit et tradidit. Quod enim ipse non solum non tradat, sed ne derelinquat quidem, nisi uelimus, audi quid1530: om. dicat: Nonne peccata uestra diuidunt me a uobis?B/1470/1486: uobis.
68.2.27 Et iterum: Qui longe discedunt a te, pereunt. Osee autem dicit: Oblitus es legis dei tui, et ego tui obliuiscar. Et ipse in Euangelio: Quotiens uolui congregare filios uestros?1470/1486/1530: uestros et noluistis.1530: noluistis?
68.2.28 Et iterum Hesaias: Veni, et non erat homo. Vocaui, et non erat, qui audiret. Haec autem dicit, ut nostra causa deseri nos, et nobis ipsis perditionis nostrae auctores demonstret.
68.2.29 Deus autem non modo nos non derelinquere et punire uult, sed quotiens punit, inuitus punit. Nolo, inquit, mortem peccatoris.
68.2.30 Christus autem cum peritura esset Hierusalem, etiam lachrymatus est, quod nos in amicis facimus.
68.3.1 Haec igitur1470/1486/1530: ergo uidentes omnia faciamus, ne nos deus derelinquat, sed curam animae et mutui amoris habeamus. Neque membra nostra scindamus,
68.3.2 quod insanientium est et alienatorum a mente, sed quanto magis a nobis alienos proximos uidemus, magis in eos simus officiosi.
68.3.3 Etenim in corporibusB: corpori multos1530: uidentessaepe uidemus,B: om. incurabili morbo laborantes,B: om. imponamusB: om.; 1530: imponimusB: om.; 1530: imponimus medicamenta.
68.3.4 Quid podagra peius? Quid chiragra?1470/1486: ciragra. Incidemus membra? Minime. Sed aliquod remedium disquiremus, ex quo morbum soluere possumus.
68.3.5 Hoc idem in fratribus faciamus, et si grauissime aegrotent, curemus medicinam, et feramus inuicem onera.
68.3.6 Sic implebimus legem Christi, et promissa bona consequemur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum, Amen.