PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

68.1.23 Corda inuadens nouerat furorem in eis seuientem, et nichil loquebantur. Nouerat eum feruentem Iudeorum et occisionem meditantem et non expectauit ut in opus exiret, sed occultatur mitigans eorum inuidiam.
CLOSE
Griffolini

68.1.23 Qui cor hominis intrat: norat eorum animos exasperari. etiam si nihil dicerent: norat feruentes et ad cedem promptos: neque exspectauit dum rem aggrederentur. sed absconditur. ut eorum placaret inuidiam.
CLOSE
Montfaucon

68.1.23 Cum in corda penetraret, sciebat eorum animos exasperari, etiamsi nihil loquerentur: sciebat fervere illos et caedem spirare: neque exspectavit donec in opus procederent; sed abscondit se, ut illorum invidiam sedaret.