Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXVIII (Paris fol.120vb-122ra; Harley fol.155vb-157rb)
68.1.1 Respondit ei turba: Nos audiuimus ex lege quoniam Christus manet in eternum. Qualiter tu dicis quoniam exaltari oportet filium hominis?
68.1.2 Facile comprehensible est error et imbecille etsi mille deforis ungatur coloribus.
68.1.3 Et quemadmodum qui fragiles muros puluere ungunt, non ualent per unctionem dirigere, ita et qui mentiuntur, facile redarguuntur. Quod utique et hic passi sunt Iudei.
68.1.4 Christo enim ad eos dicente: Cum exaltatus fuero a terra omnes traham ad meipsum. Nos audiuimus, aiunt, a lege quoniam Christus manet in eternum.
68.1.5 Qualiter tu dicis quoniam exaltari oportet filium hominis? Quis est hic filius hominis? Ergo nouerant quoniam Christus quidem immortalis est et uitam habet finem non habentem.
68.1.6 Quocirca et illud nouerant quod dixi. Etenim multis in locis scripturarum simul et passio et resurrectio ponitur. Etenim Ysaias simul eas ponit, dicens: Quamuis ouis ad occisionem ductus est, dicens et que deinceps sunt omnia.
68.1.7 Et Dauid in secundo psalmo et alibi multis in locis copulat hec utraque. Sed et patriarcha dicens: Recidens dormisti ut leo, induxit, et ut catulus leonis aliquis eriget seipsum, simul et passionem et resurrectionem ostendit.
68.1.8 Sed hii extimantes obstruere eum et ostendere non esse Christum, ex hoc confitentur quoniam Christus manet in eternum.
68.1.9 Et uide qualiter maliciose. Non enim dixerunt quoniam nos audiuimus quoniam Christus nichil patitur neque crucifigitur, sed quoniam manet in eternum. Et nimirum neque hoc dictum contrarium erat.
68.1.10 Immortalitati enim passio non facta est inpedimentum. Hinc est uidere quam multa eorum que amphibola intelligebant, et malignitate malignabantur.
68.1.11 Quia enim preuenit de morte disputans superius audientes exaltari, hic hec suspicati sunt. Deinde dicunt: Quis est hic filius hominis? Et hoc maliciose.
68.1.12 Ne enim utique extimes ait quoniam de te hoc dicimus, et dicas quoniam propter odium aduersamur. Ecce enim non nouimus de quo dicis et tamen enunciamus.
68.1.13 Quid igitur Christus? Obstruens eos et ostendens quoniam passio nulla prohibicio ad manendum eum in eternum.
68.1.14 Adhuc, ait, paruo tempore lux uobiscum est, ostendens quoniam mors eius transmigratio est. Etenim lux solaris non interimitur, sed parum recedens rursus apparet.
68.1.15 Ambulate dum lucem habetis. Quod hic dicit tempus, non presentem uitam omnem, aut id quod ante crucem tempus?
68.1.16 Ego demum extimo utraque tempora. Propter ineffabilem enim eius clemenciam multi et post crucem crediderunt.
68.1.17 Dicit autem hec properans eos ad fidem quod et superius ita fecit, dicens: Adhuc paruo tempore uobiscum sum. Qui ambulat in tenebris, non nouit quo uadit.
68.1.18 Quanta denique Iudei nunc agunt et nesciunt quid agunt? Sed ut in tenebris ita ambulantes, putant quidem rectam incedere uiam, contrariam autem uadunt.
68.1.19 Sabbata obseruantes et legem custodientes, escarum obseruationes et nesciunt quo uadunt. Propterea dicit: Ambulate in lucem ut filii lucis sitis, uel efficiamini hoc est mei filii.
68.1.20 Et nimirum in iniciis ait euangelista: Qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis, sed ex Deo nati sunt, hoc est patre.
68.1.21 Hic autem ipse dicitur hos generare ut discas quoniam una actio patris et filii. Hec dicens Ihesus: Et abiens ab eis occultatus est.
68.1.22 Nunc quid occultatur? Neque enim lapides leuauerunt aduersus ipsum, neque blasphemauerunt quid tale quale antea. Cuius igitur gracia occultatus est?
68.1.23 Corda inuadens nouerat furorem in eis seuientem, et nichil loquebantur. Nouerat eum feruentem Iudeorum et occisionem meditantem et non expectauit ut in opus exiret, sed occultatur mitigans eorum inuidiam.
68.1.24 Vide denique qualiter eam enigmatice insinuauit euangelista. Confestim denique induxit: Tot autem signa eo faciente non crediderunt in eum. Que tot? Quot dimisit euangelista, sed et ex hiis que post hec, hoc manifestum est.
68.1.25 Etenim secedens et remittens et rediens, remisse eis rursus loquitur, dicens: Qui credit in me, non credit in me sed in eum qui misit me. Vide denique quid ait. Incipit ab humilibus et compressis et defugit ad patrem.
68.1.26 Deinde rursus reducit sermonem, et cum uiderit feroces effectos secedit et rursus instat, et ab humilibus incipit rursus. Et hec ubi fecit? Vbi enim non fecit?
68.1.27 Vide denique in principio quid ait: Sicut audio, iudico. Deinde altius: Sicut enim pater erigit mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat. Rursus: Ego non iudico uos. Alius est qui iudicat.
68.1.28 Deinde secedit rursus, deinde instans in Galilea rursus. Operamini, ait, non cibum qui perit.
68.1.29 Et dicens de seipso magna quoniam de celo descendit, quoniam uitam eternam dat, rursus recedit. Et scenophegia rursus instans, hoc idem facit.
68.2.1 Et continue uidebit quis utique ita uariantem doctrinam, presencia, absencia, humilibus et aliis sermonibus quod et hic fecit.
68.2.2 Tot autem cum eo signa faciente non crediderunt in eum, ait, ut impleatur sermo Ysaie qui dixit: Domine, quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui reuelatum est?
68.2.3 Et rursus: Non poterant, ait, credere quoniam dixit Ysaias, auditu audietis, et non intelligetis. Hec autem dixit quoniam uidit gloriam eius et locutus est de eo.
68.2.4 Ecce rursus quoniam hec dixit non causale, sed euentus. Neque enim quia dixit Ysaias non crediderunt, sed quia non debebant credere. Propterea dixit Ysaias.
68.2.5 Quid igitur non ita euangelista dicit, sed infidelitatem a prophetia, non prophetiam ab infidelitate esse ait? Et procedens uehementius hoc idem ponit, ita dicens: Propterea non poterant credere quia dixit Ysaias.
68.2.6 Hinc representare per multa uult quoniam scriptura non fallax, et quoniam que prophetabat non aliter eueniebant sed ut dixit.
68.2.7 Vt enim non quis dicat: Et cuius gracia uenit Christus? Non nouerat quoniam non debebant ei attendere et prophetas inducit hoc scientes.
68.2.8 Venit autem ut occasionem non habeant de peccato suo. Que enim predixit propheta ut omnino futura predixit. Nisi enim omnino futura essent, nequequam predixisset.
68.2.9 Omnino autem debebant futura esse quia insanabiliter habebant illi. Si autem positum est non poterant, non uoluerunt, positum est. Et ne mireris. Etenim alibi ait: Qui potest capere, capiat.
68.2.10 Ita nouit multociens potenciam electionem dicere. Et rursus: Non potest mundus odisse uos, me autem odit.
68.2.11 Hoc et in communi consuetudine custoditum uidebit quis utique. Vt cum dicat quis, non possum amare illum, uehemenciam uoluntatis in potenciam dicens. Et rursus: Non potest ille fieri bonus.
68.2.12 Sed et propheta quid ait? Si alterabit Ethiops cutem suam, et pardalus uarietatem suam, et populus hic poterit benefacere discens mala.
68.2.13 Non hoc ait quoniam impossibilis est ei uirtutis animi operatio. Sed quoniam non uult, propterea non possunt. Et quod dicit hic euangelista, hoc ait quoniam impossibile est mentiri prophetam. Non tamen propterea impossibile erat eos credere.
68.2.14 Licebat enim et credentibus eis non mendacem manere. Non enim utique hec predixisset, si credere deberent. Quid igitur, ait, non ita dixit?
68.2.15 Quoniam proprietates quasdam scriptura tales habet et oportet legibus eius credere. Hec autem dixit quoniam uidit gloriam eius. Cuius? Patris.
68.2.16 Qualiter igitur Iohannes de filio dicit, Paulus autem de spiritu? Non ut confundente hypostaseos, sed unam dignitatem ostendentes esse aiunt.
68.2.17 Etenim que patris filii et que filii spiritus sunt. Et nimirum per angelos multa dixit, et nullus dixit: Benedixit angelus. Sed quid? Deus dixit.
68.2.18 Nam que quidem a Deo per angelos dicta sunt, Dei utique erunt. Non adhuc autem et que Dei angelorum. Hic autem spiritus ait esse uerba.
68.2.19 Et locutus est de eo. Quid locutus est? Vidi Deum sedentem in throno excelso et eleuato, et que deinceps.
68.2.20 Gloriam autem hic ait uisionem illam et fumum, et audire misteria ineffabilia et uidere seraphim et choruscationem a throno salientem, cui respicere uirtutes non habebant ille.
68.2.21 Et locutus est de eo. Quid locutus est? Quoniam audiuit uocem dicentem: Quem mittam et quis ibit? Et dixi: Ecce ego sum. Mitte me. Et dixit: Auditu audietis, et non intelligetis.
68.2.22 Excecauit enim eorum oculos cecum et tortum fecit eorum cor. Nequando uideant oculis et corde intelligant. Ecce rursus alia questio, sed non est, si recte attenderimus.
68.2.23 Sicut enim sol imbecillum percutit uisum non a propria natura, ita et in hiis qui non attendunt Dei sermonibus fit.
68.2.24 Ita et in Pharaone cor indurari dicitur, ydioma uero et hoc scripture: Et tradidit michi reprobum intellectum et distribuit gentibus, id est concessit, dimisit.
68.2.25 Non enim operantem eum hic inducit, sed ex eorum nequicia hec fieri ostendit. Cum enim derelicti fuerimus a Deo, tradimur diabolo. Traditi uero diabolo infinita patimur mala.
68.2.26 Terrens igitur auditorem, ait: Indurauit et tradidit. Quoniam enim ipse non solum non tradit, sed neque derelinquit nisi uoluerimus nos. Audi quid ait: Nonne peccata uestra distare faciunt in medio uestrum et mei?
68.2.27 Et rursus: Ecce qui elongauerunt seipsos a te pereunt. Osee uero ait: Oblitus es legis Dei tui. Obliuiscar tui et ego. Sed et ipse in euangeliis: Quotiens uolui congregare filios tuos et noluistis?
68.2.28 Sed et Ysaias: Veni et non erat homo, vocaui et non erat qui obediret. Hec autem dicit ostendens nos incipientes derelictionem et causam factos perditionis.
68.2.29 Deus enim non solum non derelinquere neque punire uult, sed quando punit non uolens id facit. Non uult enim ait mortem peccatoris.
68.2.30 Christus autem perdere non debens Iherusalem lacrimatur. Quod et nos in amicis facimus.
Morale lxviii. De elemosina.
68.3.1 Hec igitur scientes, omnia agamus ut non desistamus a Deo, sed hereamus ei que secundum animam procurationi ei qui adinuicem amori, et non dispergamus membra nostra,
68.3.2 quod insanientium et mente exeuntium est. Sed quanto utique male dispositos uiderimus, curemus magis.
68.3.3 Etenim in corporibus multos multociens uidemus, peruerse habentes et insanabiles egritudines et non cessamus imponentes farmaca.
68.3.4 Quid enim podagra deterius? Quid autem chiragra? Non igitur abscidimus membra? Nequaquam. Sed omnia facimus in mitigatione pociamur quia soluere malum non possumus.
68.3.5 Hoc et in fratribus faciamus, etsi insanabiliter egrotauerint, maneamus curantes et portemus adinuicem onera.
68.3.6 Ita enim implebimus legem Christi et promissis pociemur bonis, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium nunc et semper et in secula seculorum, amen.