PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

68.2.28 Sed et Ysaias: Veni et non erat homo, vocaui et non erat qui obediret. Hec autem dicit ostendens nos incipientes derelictionem et causam factos perditionis.
CLOSE
Griffolini

68.2.28 Et iterum Hesaias. Veni et non erat homo. Vocaui et non erat qui audiret. Hec autem dicit: ut nostra causa deseri nos: et nobisipsis perditionis nostre autores demonstret.
CLOSE
Montfaucon

68.2.28 Et Esaias rursum: Veni, et non erat homo: vocavi, et non erat qui audiret. Haec autem dicit ut ostendat nos priores in causa esse cur derelinquamur, et cur pereamus.