Omelia LXVIII (lxvii)
68.1.1 Respondit ei turba: Nos audiuimus ex lege, quod Christus manet in aeternum: et quo modo dicis, oportet exaltari filium hominis? Quis est iste filius hominis?
68.1.2 Deprehensu facilis error est, et imbecillis, quanuis extrinsecus callide fucetur.
68.1.3 Et quemadmodum qui putres, et ruinam minantes parietes albo tectorio linunt, non tamen eos possunt dirigere: ita et mendaces facile deprehenduntur. Quod hoc in loco Iudaeis contigit.
68.1.4 Cum enim ad eos Christus diceret, Cum exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum. Nos audiuimus, inquiunt, a lege quia Christus manet in aeternum:
68.1.5 et quo modo tu dicis quod oportet exaltari filium hominis? Quis est iste filius hominis? Norant igitur Christum immortalem, et vitam habere sine fine:
68.1.6 vnde etiam quid diceret, intelligebant. Nam saepenumero in scripturis simul et passio, et resurrectio ponitur: siquidem Esaias vtrunque simul ponit. Tanquam ouis, inquit, ad occisionem ductus est. et quae sequuntur.
68.1.7 Et Dauid in secundo psalmo, et plerisque aliis coniungit haec vtraque: et patriarcha, cum dixisset, Recubans quieuit vt leo: inde addidit, Et vt catulus leonis quis excitabit1603: excitauit eum? simul et passionem ostendit, et resurrectionem.
68.1.8 Sed hi arbitrati silentium ei imponere, et non esse Christum ostendere, Christum in aeternum manere confitentur.
68.1.9 Et vide quam praue. non enim inquiunt, Nos audiuimus quod Christus nihil patitur, neque crucifigitur, sed manet in aeternum. Atqui neque hoc dictum contrarium erat.
68.1.10 Immortalitati enim passio non fuit impedimento. Hinc videre licet, multis eos intellectis sponte sua in malicia perstitisse.
68.1.11 Cum enim de morte superius verba fecisset Iesus, et cum illi exaltari audirent, id suspicati sunt: inde dicunt, Quis est iste filius hominis? et hoc maligne:
68.1.12 noli, inquiunt, arbitrari quod de te hoc dicamus, neque dicere quod te propter odium oppugnemus. Ecce nescimus de quo dicas, et tamen profitemur.
68.1.13 Christus autem eis silentium imponens, ostendensque passionem nulli esse impedimento, vt maneat in aeternum.
68.1.14 Adhuc, inquit, modicum lumen in vobis est: indicans mortem suam translationem esse. siquidem Solis lumen non extinguitur, sed breui secedens rursum apparet.
68.1.15 Ambulate dum lucem habetis. Quod hic tempus dicit? An praesentem omnem vitam, an tempus ante crucem?
68.1.16 Ego vero vtrunque arbitror, propter immensam eius humanitatem: multi etiam post crucem crediderunt.
68.1.17 hoc autem dicit, vt eos ad fidem impellat: vt superius. Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
68.1.18 Quot nunc Iudaei faciunt quae nesciunt, sed tanquam in tenebris versantur? Videntur sibi recta incedere, cum longe aberrent,
68.1.19 sabbatum custodiunt, et legem seruant, et ciborum habent obseruationes: nesciunt tamen quo vadant, ideo dicebat: Ambulate in luce, vt filii lucis sitis, hoc est mei.
68.1.20 Atqui in principio inquit euangelista: Neque ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex deo nati sunt, hoc est ex patre:
68.1.21 Hic autem ipse dicitur eos generare: vt vnam patris et filii operationem intelligas. Haec locutus1603: locuties est eis Iesus, et abiit, et abscondit se ab eis.
68.1.22 Quid nunc absconditur? Neque enim lapides contra ipsum tulerant, neque blasphemarant, vt superius: quare ergo se abscondit?
68.1.23 Qui cor hominis intrat, norat eorum animos exasperari, etiam si nihil dicerent: norat feruentes, et ad caedem promptos, neque expectauit dum rem aggrederentur, sed absconditur, vt eorum placaret inuidiam.
68.1.24 Considera quo modo id signat euangelista. Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum. Quaenam tanta? Ea praetermisit euangelista, vt ex sequentibus constat:
68.1.25 etenim cum discessisset, et rursum rediret, iterum placide eos alloquitur. Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Vide quid facit: incipit ab humilibus, et confugit ad patrem,
68.1.26 et iterum tollit sermonem suum: et1603: om. cum eos efferari intelligit, discedit, et redit rursum, et rursus ab humilibus orditur: et vbi hoc, vbi illud fecit
68.1.27 considera a principio. Sicut audio, iudico: inde altius, Sicut pater suscitat mortuos et viuificat, sic et filius quos vult viuificat. Et iterum, Ego non iudico vos, alius est qui iudicat:
68.1.28 inde discedit, et prodit in Galilaeam. Operamini, inquit, non escam quae perit.
68.1.29 Et cum de se magna locutus esset, quod de coelo descenderat, quod vitam aeternam daret, iterum abiit, et reuertitur ad scenopegia.
68.2.1 Hoc idem frequenter facientem videre possumus: ita doctrinam suam variat, praesentia, absentia, humilibus, magnificisque sermonibus: quod et hic fecit.
68.2.2 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum, vt sermo Esaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui reuelatum est?1603: est:
68.2.3 Et iterum:Propterea non potuerunt, inquit, credere, quia iterum dixit Esaias: Auditu audietis, et non intelligetis. Haec dixit Esaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo.
68.2.4 Ecce iterum hanc particulam, Quia dixit: non causalem esse, sed euentus. Neque enim quia dixit Esaias, non crediderunt: sed, quia non erant credituri, ideo dixit.
68.2.5 Sed quare non ita dixit euangelista, sed incredulitatem a prophetia, non prophetiam ab incredulitate esse dicit: et superius hoc idem vehementius. Propterea non potuerunt credere, quia dixit Esaias?
68.2.6 Hinc magnam vult scripturae certitudinem demonstrare, et quod non aliter quam prophetarum sit, euenit.
68.2.7 Ne quis enim diceret, Et qua gratia venit Christus? nesciebat non credituros? Prophetas hoc nouisse inducit,
68.2.8 Venit autem, ne peccati sui vllam haberent excusationem: quae praedixit propheta, tanquam omnino futura praedixit, nisi enim prorsus futura nouisset, non sane praedixisset.
68.2.9 Erant autem proculdubio futura, cum illi incurabiliter se haberent. Non potuerunt autem: hoc est, noluerunt. Neque te admiratio capiat. Alibi enim inquit: Qui potest capere, capiat.
68.2.10 ita nonnunquam potestate pro voluntate vtitur. et iterum: Non potest mundus vos odio habere, me autem odio habet.
68.2.11 hoc et communi sermone vsurpatum videmus, cum quis dicit, Non possum asperum hominem diligere: vehementiam voluntatis potestatem appellans. et iterum, Non potest ille fieri bonus.
68.2.12 et propheta: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam, et populus hic poterit benefacere, qui didicit mala.
68.2.13 Non dicit, quod impossibile sit ei bene operari: sed quia nolunt, ideo non possunt. Quod autem hoc in loco dicit euangelista, ita intelligitur, quod impossibile erat prophetam mentiri: non tamen propterea impossibile erat, vt crederent:
68.2.14 licebat enim etiam illis credentibus verum esse prophetam: non enim praedixisset, si fuissent credituri. Quid ergo, inquies, non ita dixit?
68.2.15 Quoniam proprietates quasdam habet scriptura, cuius legibus est concedendum: haec autem dixit, quando vidit gloriam eius. Cuius? Patris.
68.2.16 Quo modo ergo Ioannes de filio dicit, Paulus autem de spiritu? Non tanquam confundentes personas, sed vnam significantes dignitatem:
68.2.17 etenim quae patris sunt, sunt et filii: et quae filii, spiritus sancti. Atqui multa per angelos dixit, et nemo dixit, sicut dixit angelus, sed deus.
68.2.18 Quae enim per angelos a deo dicta sunt, deisunt: non autem quae dei, angelorum: hic autem spiritus dicit verba esse,
68.2.19 et locutus est de eo. Quid locutus est? Vidi1603: Vide dominum sedentem in throno alto: et quae sequuntur.
68.2.20 Gloriam hic visionem illam appellat, fumum, et arcana audisse mysteria, visionem Seraphim, fulgur a throno desiliens, in quod inspicere potentiae illae non possent,
68.2.21 et locutus est de eo. Quid nam? Quod audiuit vocem dicentem: Quem mittam, et quis ibit? Et dixi, Ecce ego sum, mitte me. et dixit: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et nescietis.
68.2.22 Ecaecauit enim oculos eorum, et indurauit cor eorum, vt non videant oculis, et corde non intelligant. Ecce rursus aliam quaestionem. Non est tamen, si recte considerabimus.
68.2.23 Quemadmodum enim sol debilem oculorum aciem perstringit, non natura sua: ita vsuuenit in his, qui diuino non attendunt sermoni,
68.2.24 Ita et Pharaonis cor indurauisse dicitur, ita his accidit, qui dei verbum oppugnant. Proprium hoc scripturae: vt illud, Et tradidit eos in reprobrum sensum. et iterum: Abiit a gentibus, hoc est secessit, eas dimisit.
68.2.25 Non enim haec a deo, sed ab aliorum malicia prouenire ostendit. Cum deserimur a deo, tradimur diabolo: in cuius potestatem redacti, innumeris malis afficimur.
68.2.26 Vt ergo auditorem perterreat, inquit: Indurauit et tradidit. Quod enim ipse non solum non tradat1603: tradit, sed ne derelinquat quidem, nisi velimus, audi quid dicat: Nonne peccata vestra diuidunt me a vobis?
68.2.27 et iterum: Qui elongant se a te, peribunt. Osee autem dicit: Oblitus es legis dei tui, et ego tui obliuiscar. et ipse in euangelio: Quoties volui congregare filios vestros, et noluistis?
68.2.28 et iterum Esaias: Veni, et non erat homo: vocaui, et non erat qui audiret. haec autem dicit, vt nostra causa deseri nos, et nobisipsis perditionis nostrae authores demonstret:
68.2.29 deus autem non modo nos non derelinquere, et punire vult, sed quoties punit, inuitus punit. Nolo, inquit, mortem peccatoris.
68.2.30 Christus autem cum peritura esset Hierusalem, etiam lachrymatus est: quod nos in amicis facimus.
68.3.1 Haec ergo videntes, omnia faciamus, ne nos deus derelinquat, sed curam animae et mutui amoris habeamus, neque membra nostra scindamus,
68.3.2 quod insanientium est, et alienatorum a mente: sed quanto magis a nobis alienos proximos videmus, magis in eos simus officiosi:
68.3.3 etenim in corporibus multos saepe videntes incurabili morbo laborantes, imponimus medicamenta.
68.3.4 Quid prodagra1603: podagra peius? quid chiragra? Incidemus membra? Minime, sed nihil non facimus vt malum mitigemus, cum illud soluere non possumus.
68.3.5 Hoc idem in fratribus faciamus, et si grauissime aegrotent, curare perseueremus, et feramus inuicem onera:
68.3.6 sic implebimus legem Christi, et promissa bona consequemur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.