68.2.13 Non hoc ait quoniam impossibilis est ei uirtutis animi operatio. Sed quoniam non uult, propterea non possunt. Et quod dicit hic euangelista, hoc ait quoniam impossibile est mentiri prophetam. Non tamen propterea impossibile erat eos credere.
68.2.13 Non dicit quod impossibile sit ei bene operari, sed quia nolunt, ideo non possunt. Quod autem hoc in loco dicit Euangelista, ita intelligitur, quod impossibile erat prophetam mentiri, non tamen propterea impossibile erat, ut crederent.
68.2.13 Non dicit, quod impossibile sit ei bene operari: sed quia nolunt, ideo non possunt. Quod autem hoc in loco dicit euangelista, ita intelligitur, quod impossibile erat prophetam mentiri: non tamen propterea impossibile erat, vt crederent:
68.2.13 Non ideo haec dicit quod non possint illi virtutem exercere; sed quod nollent, ideo non posse. Hoc autem hic sibi vult Evangelista, non posse mentiri prophetam, neque tamen ideo impossibile erat illos credere.