PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

68.2.5 Quid igitur non ita euangelista dicit, sed infidelitatem a prophetia, non prophetiam ab infidelitate esse ait? Et procedens uehementius hoc idem ponit, ita dicens: Propterea non poterant credere quia dixit Ysaias.
CLOSE
Griffolini

68.2.5 Sed quare non ita dixit Euangelista, sed incredulitatem a prophetia, non prophetiam ab incredulitate esse dicit?1470/1486/1530: dicit. Et superius hoc idem uehementius: Propterea non potuerunt credere, quia dixit Hesaias.1470/1486/1530: Hesaias?
CLOSE
Griffolini-Montanus

68.2.5 Sed quare non ita dixit euangelista, sed incredulitatem a prophetia, non prophetiam ab incredulitate esse dicit: et superius hoc idem vehementius. Propterea non potuerunt credere, quia dixit Esaias?
CLOSE
Montfaucon

68.2.5 Cur ergo non ita loquitur Evangelista, sed incredulitatem a prophetia, non prophetiam ab incredulitate esse dicit; imo in sequentibus illud significantius ponit sic loquens, Propterea non poterant credere, quia dixit Esaias.1862: Isaias?