PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

68.1.7 Et Dauid in secundo psalmo et alibi multis in locis copulat hec utraque. Sed et patriarcha dicens: Recidens dormisti ut leo, induxit, et ut catulus leonis aliquis eriget seipsum, simul et passionem et resurrectionem ostendit.
CLOSE
Griffolini

68.1.7 Et dauid in secundo psalmo: et plerisque aliis: coniungit hec utraque. Et patriarcha. cum dixisset procidens dormiuit ut leo. inde addidit. et ut catulus leonis excitauit eum. simul et passionem ostendit et resurrectionem.
CLOSE
Montfaucon

68.1.7 Et David in secundo Psalmo, et alibi saepe haec ambo copulat. Patriarcha quoque cum dicit, Decidens dormivit ut leo, addiditque, et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? simulque passionem et resurrectionem significatPG-44 col. 374.