PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

68.1.25 Etenim secedens et remittens et rediens, remisse eis rursus loquitur, dicens: Qui credit in me, non credit in me sed in eum qui misit me. Vide denique quid ait. Incipit ab humilibus et compressis et defugit ad patrem.
CLOSE
Griffolini

68.1.25 Etenim cum discessisset: et rursum rediret iterum placide eos alloquitur. Qui credit in me. non credit in me. sed in eum qui misit me. Vide quid facit. Incipitgrif1470 fol. 3v ab humilibus: et confugit ad patrem:
CLOSE
Montfaucon

68.1.25 Nam cum secessisset, et postea reversus esset, rursus placide illos alloquitur his verbis: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Vide quid facit: ab humilibus incipit, et confugit ad Patrem.