PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

68.1.6 Quocirca et illud nouerant quod dixi. Etenim multis in locis scripturarum simul et passio et resurrectio ponitur. Etenim Ysaias simul eas ponit, dicens: Quamuis ouis ad occisionem ductus est, dicens et que deinceps sunt omnia.
CLOSE
Griffolini

68.1.6 Vnde etiam quid diceret, intelligebant. Nam saepe numero in scripturis simul et passio et resurrectio ponitur. Siquidem Hesaias utrunque simul ponit: Tanquam ouis, inquit, ad occisionem ductus est, et quae sequuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

68.1.6 vnde etiam quid diceret, intelligebant. Nam saepenumero in scripturis simul et passio, et resurrectio ponitur: siquidem Esaias vtrunque simul ponit. Tanquam ouis, inquit, ad occisionem ductus est. et quae sequuntur.
CLOSE
Montfaucon

68.1.6 Ergo quid diceret intelligebant. Etenim in Scripturis passim et passio et resurrectio occurrunt. Nam Esaias haec simul ponit: Tamquam ovis ad occisionem ductus est, et quae sequuntur omnia.