PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

68.2.25 Non enim operantem eum hic inducit, sed ex eorum nequicia hec fieri ostendit. Cum enim derelicti fuerimus a Deo, tradimur diabolo. Traditi uero diabolo infinita patimur mala.
CLOSE
Griffolini

68.2.25 Non enim hec a deo. sed ab aliorum malicia prouenire ostendit. Cum deserimur a deo: tradimur diabolo: in cuius potestatem redacti: innumeris malis afficimur.
CLOSE
Montfaucon

68.2.25 Non enim illum hic operantem inducit; sed ex aliorum nequitia haec facta esse significat. Cum enim derelinquimur a Deo, tradimur diabolo; diabolo traditi innumeris afficimur malis.