PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

69.1.13 Ostendens quoniam non est credere patri non credentem in eum eo ut non estimes quoniam de homine dictum est, inducit: Qui considerat me, considerat eum qui misit me. Quid igitur? Corpus est Deus? Nequaquam.
CLOSE
Griffolini

69.1.13 ostendens patri credi non posse: nisi in se credatur. Et ne putares tanquam de homine dictum. addit. Qui uidet me: uidet1530: uidet eum qui misit me. Quid ergo: corpus est deus? Minime.
CLOSE
Griffolini-Montanus

69.1.13 ostendens patri credi non posse, nisi in se credatur. Et ne putares tanquam de homine dictum, addit: Qui videt me, videt eum qui misit me. Quid ergo, corpus est deus? Minime:
CLOSE
Montfaucon

69.1.13 Ostendit ergo non posse in Patrem credere eos, qui non in se credant. Et ne putes id quasi de homine dici, subdit: Qui videt me, videt eum qui misit me. Quid ergo? an corpus est Deus? Minime.