Omelia LXIX (lxviii)
69.1.1 Veruntamen ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos non confitebantur, vt de synagoga non eiicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei.
69.1.2 Omnia quidem nobis fugienda necessario sunt, quae animam nostram corrumpunt: sed illa longe magis, quae plura peccata ex se pariunt. Vt exempli gratia: Auaricia per se grauis morbus est,
69.1.3 longe grauior, quia radix est et mater omnium malorum: eiusmodi est inanis gloria.
69.1.4 Ecce hi propter gloriae cupiditatem fidem contempserunt. Multi, inquit, ex principibus crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, vt de synagoga non eiicerentur.
69.1.5 Quod etiam superius dixit: Quomodo potestis credere, gloriam ab inuicem accipientes, et gloriam quae a deo est non quaerentes?
69.1.6 Non ergo principes erant, sed serui: seruiebant enim vltimam seruitutem, veruntamen et hic postmodum metus abolitus est:
69.1.7 minime autem apostolos hoc affectu detentos videmus, etenim principes illis et sacerdotes crediderunt: siquidem spiritus gratia superueniens, adamante eos firmiores reddidit.
69.1.8 Cum igitur hoc ne tunc crederent impediret, audi quid dicat: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. quasi dicat, quid timetis in me credere? fides in deum per me aditum habet, sicut et incredulitas.
69.1.9 Intuere quo modo in omnibus substantiae indicet indifferentiam. Et non dixit, qui credit mihi: ne quis verba eius credi interpretaretur, quod et in hominibus dici poterat.
69.1.10 Qui enim apostolis credit, non apostolis credit, sed deo. sed vt intelligeres de fide in substantiam dicere, non dixit, Qui credit verbis meis: sed, in me.
69.1.11 Atqui cur, inquit, non econtrario dixit: Qui credit in patrem, non credit in patrem, sed in me? Quoniam iam se in patrem credere dixissent, et non in ipsum: imbecilliores enim adhuc erant.
69.1.12 Discipulos autem allocutus his verbis vsus est: Creditis in deum, et in me credite. Hos autem cum infirmiores ad haec audienda nosset, aliter allicit,
69.1.13 ostendens patri credi non posse, nisi in se credatur. Et ne putares tanquam de homine dictum, addit: Qui videt me, videt eum qui misit me. Quid ergo, corpus est deus? Minime:
69.1.14 sed animi speculationem intelligit, et hic consubstantialem signat. Et quid signat, qui credit in me?
69.1.15 Ac si quis diceret, qui aquam e flumine accipit, non fluminis, sed fontis accipit: immo infirmum hoc exemplum est ad subiectam materiam. Ego lux in mundum veni.
69.1.16 Cum enim pater et in veteri, et nouo testamento frequenter hoc nomine vocetur, etiam ipse eodem vtitur. Ideo Paulus splendorem eum appellat,
69.1.17 hinc accipiens, et multam habere ostendit ad patrem conuenientiam, immo nullam differentiam: siquidem in se, fidem, non in se, sed in patrem esse testatur.
69.1.18 Lucem autem seipsum appellat, quod errores pellat, et intellectus auferat tenebras. Sed et si quis audierit, verba mea, et non custodierit, ego non iudico eum: non enim veni, vt iudicem mundum, sed vt saluificem mundum.
69.1.19 Ne aestimaretur propter imbecillitatem contemptores dimittere, ideo inquit: Non veni vt iudicem mundum.
69.2.1 Inde ne pigriores fierent, intelligentes quod qui credit, saluatur: qui non credit, punitur: vide quam formidolosum eis iudicium minatur. Et qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum.
69.2.2 Si pater neminem iudicat, et tu non venisti, vt iudicares mundum, quis eum iudicat? Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum.
69.2.3 Nam cum dixissent non esse ex deo, inquit, quod tunc haec dicere non poterunt.
69.2.4 Verba quae locutus sum, vos accusabunt, et omnem auferent excusationem.
69.2.5 Sermo quem locutus sum. Quis sermo? Quod a meipso non veni, quia qui misit me pater, ille dedit mihi mandatum quid dicam, et quid loquar et alia huiusmodi omnia.
69.2.6 Ergo haec propter eos dicta sunt, vt nullam prorsus haberent excusationem, nam nisi ita se res haberet, in quo excederet Esaiam,
69.2.7 qui idem dixit: Dominus dedit mihi linguam eruditam, vt intelligam quando sermonem dicere oportet.1603: oportet?
69.2.8 Quid de Hieremia dicam? Etenim ille quando missus est, inspirationem habuit. Quid de Ezechiele? qui deuorato capitulo illo ita locutus est?
69.2.9 Alioqui illi qui audituri erant id quod diceret, reperientur causa fuisse vt ipse cognitionem acciperet:
69.2.10 siquidem quando mittebatur, tunc mandatum accepit quid diceret: et priusquam mitteretur, illud nesciebat. Quid his verbis prophanius? Quid magis impium?1603: impium, si quis ea ita accipiat, et non intelligat eorum humilitatis causam.1603: causam?
69.2.11 Verum Paulus ipse etiam discipulos intelligere dixit, quae sit voluntas dei bona, et beneplacens, et perfecta: filius autem nesciuit quoad mandatum accepit? Qua nam haec ratione nituntur?
69.2.12 Ecce quod propterea in humilitatis excessum sermonem suum adducit, vt illos alliciat, et his qui venturi erant, silentium imponeret.
69.2.13 Ideo humana profert verba, vt hoc saltem modo necessario vilitatem verborum repudiarent, intelligentes non natura, sed ob auditorum imbecillitatem ita locutum.
69.2.14 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor.
69.2.15 Consideras verborum humilitatem? Qui enim mandatum accipit, non sui dominus est. atqui ipse inquit: Quemadmodum enim pater suscitat mortuos, et viuificat: sic et filius quos vult, viuificat.
69.2.16 An vero suscitandi quos vult habet potestatem, dicendi autem quod vult non habet? Quid ergo hoc signat?
69.2.17 Hoc est quod non ita se res habet, vt aliud ille, aliud ego loquar. Et scio quia mandatum eius vita aeterna est.
69.2.18 Hoc eos refutat, qui ipsum deceptorem dicebant, et in aliorum perniciem venisse. Cum autem dicit, Ego non iudico: hoc est, non sum perditionis eorum causa, sed ipsi suae:
69.2.19 per hoc tantum non testatur discessurum se ab eis, nec amplius cum illis versaturum:
69.2.20 quia nihil tanquam meum locutus sum vobis, sed tanquam a patre omnia, et propterea humili sermone rem concludit, vt diceret ad finem vsque idem se locutum.
69.2.21 Sicut mandauit mihi pater, sic loquor. Quod si deo contrarius fuissem, etiam contraria essem locutus, aut ad me gloriam retulissem: nunc autem adeo omnia in patrem retuli, vt nihil meum dicerem.
69.2.22 Cur ergo non creditis dicenti me mandatum accepisse, et tanto studio omnem auferenti suspicionem, ne patrem oppugnem?
69.2.23 Quemadmodum enim qui mandatum accipiunt, neque facere neque dicere volunt, praetermittentis voluntatem, quousque mandatum impleant ne quid transgrediantur:
69.2.24 ita nec dicere, neque facere aliud possum, quam patris voluntatem. Quae ego facio, ille facit, quia mecum est, neque dimittit me solum pater.
69.2.25 Animaduertis, vt semper vnanimem patri, et nullam inter se differentiam ostendat? Et cum dicit, A meipso non veni: non potestatem, sed diuersitatem et contrarietatem tollit:
69.2.26 nam si homines suiipsorum domini sunt, longe magis vnigenitus filius. Et quod hoc sit verum, audi Paulum, quod exinaniuit seipsum, et tradidit pro nobis.
69.2.27 Sed vt dixi, grauis res inanis gloria, grauis: ipsa enim et illos non credere, et alios non recte credere adducit: et quae propter illos humanitatis gratia dicta sunt, ea in impietatem vertit.
69.3.1 Hanc igitur bestiam semper fugiamus. Varia nanque est, et multiformis, et vbique proprium virus disseminat, et in pecuniis, et in deliciis, et in corporis pulchritudine:
69.3.2 hac gratia semper necessitatem excedimus, inde vestimentorum copia, inde et seruorum examen,
69.3.3 inde omnis necessitas contemnitur, in domibus, vestibus, mensae splendore excessus dominatur. Vis frui gloria?
69.3.4 Facias eleemosynam, tunc te angeli laudabunt, tunc deus accipiet: nunc autem aurifices tantum et textores admirantur: tu ingloria circumferris, et nonnunquam maledicta in te audis, et reprehensiones.
69.3.5 Quod si quae in vestibus consumis conferres in pauperes, multus te vbique plausus, multae laudes sequerentur. Tunc ea haberes, si aliis dares:
69.3.6 si tibi seruas, minime habes. Incertus enim thesaurus domus propria: certus autem thesaurus est pauperum manus.
69.3.7 Quid corpus ornas, anima neglecta, et immundicie plena? Quid non tantam animae, quantam corpori tribuis diligentiam? Certe illius maior habenda est. Verumenimuero dilectissimi, parem postulamus.
69.3.8 Si quis tibi optionem proponeret, an egregium corpus, et bonae habitudinis, et aliis specie praestans, vili tamen indutum veste:
69.3.9 an turpe, et morbis implicitum, ornatum tamen auro, et pulchro amictu cultum malles: nonne naturalem corporis pulchritudinem vestimentis praeferres?
69.3.10 In corpore hoc sane praefertur, in anima contra: nam quae turpem, informem, et nigram habet, putat eam se auri splendore emendare. Quae nam haec amentia?
69.3.11 Interiorem ornatum cures velim, et haec monilia animae apponas: nam si his corpus ornetur, neque ad bonam valetudinem, neque ad formam quicquam conferet. Neque enim nigrum corpus album reddet, neque turpe speciosum.
69.3.12 Si animae id addideris, euestigio eam pro nigra candidam, pro turpi formosam reddes.
69.3.13 Neque meus hic sermo, sed ipsius domini dicentis: Si fuerint peccata vestra vt coccinum, quasi nix dealbabuntur: et, Date eleemosynam, et omnia vobis erunt munda.
69.3.14 Nec te mulier hoc animo solum, sed et virum ornabis:
69.3.15 qui si hos ornatus deponentem viderit, non nimio ei sumptu opus erit. Qui non habent, deponant habendi cupiditatem, ad eleemosynam promptiores accedent, et vos magis poteritis eis necessaria persuadere.
69.3.16 Nunc autem omnis huiusmodi potestas ablata est, quibus oculis aspicietis, quo ore eleemosynam a maritis vestris petetis, cum plurima in corporis ornatum consumatis?
69.3.17 Tunc audenter poteris virum tuum ad eleemosynam hortari, cum tu tua abieceris ornamenta, et si nihil profeceris, tu tamen officium tuum feceris:
69.3.18 imo impossibile est, ne eum lucreris, si re ipsa loqueris. Qui scis enim mulier an virum saluum factura sis?
69.3.19 Quemadmodum enim et pro te et pro illo rationem redditura es, ita si ab inanibus, et absurdis eum opinionibus abduxeris, duplicem mercedem consequeris: cum viro coronata et triumphans secula illa immortalia, et aeterna bona consecuta:
69.3.20 quibus vtinam omnes fruamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in secula seculorum, Amen.