69.3.11 Verte ornatum hunc intus et monilia hec anime circumpone. Nam que corpori quidem circumapponuntur, neque ad sanitatem, neque ad pulchritudinem huic prosunt. Neque enim quod nigrum album operantur, neque quod turpe bonum uel speciosum.
69.3.11 Interiorem ornatum cures uelim, et haec monilia animae apponas.F: apponas? Nam si iis1530: his corpus ornetur, neque ad bonam ualitudinem, neque ad formam quicquam conferret. Neque enim nigrum corpus album reddet, neque turpe speciosum.
69.3.11 Interiorem ornatum cures velim, et haec monilia animae apponas: nam si his corpus ornetur, neque ad bonam valetudinem, neque ad formam quicquam conferet. Neque enim nigrum corpus album reddet, neque turpe speciosum.
69.3.11 Ornatum in interiora verte, et torquibus illis animam circumda. Nam quae circum corpus ponuntur, neque ad valetudinem, neque ad formam juvant: non nigrum album reddunt, neque quod turpe est formosum efficiunt.