Homilia LXIX (lxviii)
69.1.1 Veruntamen ex principibus multiB: multi ex principibus crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei.
69.1.2 Omnia quidem nobis fugienda necessario sunt, quae animam nostram corrumpunt, sed illa longe magis, quae plura peccata ex se pariunt, ut exempli gratia, auaritia per se grauis morbus est,
69.1.3 sed1486/1530: om. longe grauior quia radix et mater estB/1530: est et mater omnium malorum. Eiusmodi est et1486/1530: om. inanis gloria.
69.1.4 Ecce hiB: ii propter gloriae cupiditatem fidem contempserunt: Multi, inquit, ex principibus crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur.
69.1.5 Quod etiam superius dixit: Quomodo potestis credere gloriam ab inuicemB: hominibus accipientes, et gloriam, quae a deo est, non quaerentes?
69.1.6 Non ergo principes erant, sed serui. Seruiebant enim ultimam seruitutem. Veruntamen et hic postmodum metus abolitus est.
69.1.7 Minime autem apostolos hoc affectu detentos uidemus. Etenim principes illis et sacerdotes crediderunt. Siquidem spiritusF: spiritu gratia superueniens adamante eos firmiores reddidit.
69.1.8 Cum igitur hoc ne tunc crederent, impediret, audi quid dicatB: dicant: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Quasi dicat: Quid timetis in me credere?1470/1486: credere. Fides in deum per me aditum habet, sicut et incredulitas.
69.1.9 Intuere quomodo in omnibus substantiae indicet indifferentiam. Et non dixit: Qui credit mihi, ne quis uerba eius credi interpretaretur, quod et in hominibus dici poterat.
69.1.10 Qui enim apostolis credit, non apostolis credit, sed deo. Sed ut intelligeres de fide in eius1486/1530: om. substantiam dicere, non dixit: Qui credit uerbis meis, sed: In me.
69.1.11 Atqui cur, inquit, non dixit1486/1530: om. econtrario:B/1470/1486: econtrario? Qui credit in patrem, non credit in patrem, sed in me?B/F: me. Quoniam iam se in patrem credere dixissent, et non in ipsum. Imbecilliores enim adhuc erant.
69.1.12 Discipulos autem allocutus hisB: iis uerbis usus est: Credite1470/1486/1530: Creditis in deum, et in me credite. Hos autem cum infirmiores ad haec audienda nosset, aliter allicit.
69.1.13 Ostendens patri credi non posse, nisi in se credatur. Et ne putares tanquam de homine dictum, addit: Qui uidet me, uidet1530: uidet eum qui misit me. Quid ergo, Corpus est deus? Minime,
69.1.14 sed animi speculationem intelligit, et hic consubstantialem significat1470/1486/1530: signat. Et quid si1470/1486/1530: signatgnificatB: om.: Qui credit in me?
69.1.15 Ac si quis diceret: Qui aquam e flumine accipit, non fluminis sed fontis accipit. Immo infirmum hoc exemplum est ad subiectam materiam: Ego lux in mundum ueni.
69.1.16 Cum enim pater et in ueteri et nouo testamento frequenter hoc nomine uocetur, etiam ipse eodem utitur. Ideo Paulus splendorem eum appellat.
69.1.17 Hinc accipiens et multam hinc1530: habere ostendit ad patrem conuenientiam, immo nullam differentiam, siquidem in se fidem, non in se, sed in patrem esse testatur.
69.1.18 Lucem autem se ipsum appellat, quod errores pellit1470/1486/1530: pellat, et intellectus aufert1470/1486/1530: auferat tenebras. Sed et si quis audierit uerba mea, et non custodierit, ego non iudico eum. Non enim ueni ut iudicem mundum, sed ut saluificem mundum.
69.1.19 Ne existimaretur propter imbecillitatem contemptores dimittere. Ideo inquit: Non ueni ut iudicem mundum.
69.2.1 Inde neB: ne propterea pigriores fierent intelligentes, quod qui credit, saluatur, qui non credit, punitur. uide quam formidolosum eis iudicium minaturF: inminatur: Et qui spernit me, et non accipit uerba mea, habet qui iudicet eum.
69.2.2 Si pater neminem iudicat, et tu non uenisti, ut iudicares mundum, quis eum iudicat? Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum.
69.2.3 Nam cum dixissentB: dixisset non esse ex deo, inquit, quod tunc haec dicere non poterunt.
69.2.4 Verba quae locutus sum, uos accusant, et omnem auferunt excusationem.
69.2.5 Sermo quem locutus sum. Quis sermo? Quod a me ipso non ueni. Quia qui misit me pater, ille dedit mihi mandatum quid dicam, et quid loquar.
69.2.6 Ergo haec propter eosB: om. dicta sunt, ut nullam prorsus haberent excusationem. Nam nisi ita se res haberetF: haberent, in quo excederet Hesaiam,
69.2.7 qui idem dixit: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut intelligam, quando sermonem dicere oportet.1470/1486: oportet?
69.2.8 Quid de Hieremia dicam? Etenim ille quando missus est, inspirationem habuit. Quid de Hiezechiele? qui precipuum caput deuorans ita locutus est.
69.2.9 Inueniebantur praetereaB: om., qui essent audituri quae diceret, qui erant causa, cur1486/1530: cur ita loqueretur.
69.2.10 Quod siquando missus est, tunc accepit, quid diceret, prius autem nesciebat. Quid his uerbis profanius?B: profanius quid magis impium?B: impium. si quis ea ita accipiat, et non intelligat eorum humilitatis causam.
69.2.11 Verum Paulus ipse etiam discipulos intelligere dixit: Quae sit uoluntas dei bona, et beneplacens et perfecta. Filius autem nesciuit, quoad mandatum accepit? Qua nam haec ratione nituntur?F/1470/1486: nituntur.
69.2.12 Ecce quod propterea in humilitatis excessum sermonem suum adducit, ut illos alliciat, et iis1530: his qui uenturi erant, silentium imponeret.B: imponeret?
69.2.13 Ideo humana profert uerba, ut hoc saltem modo necessario uilitatem uerborum repudiarent, intelligentes non natura, sed ob auditorum imbecillitatem ita locutum:
69.2.14 Et scio quia mandatum eius uita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor.
69.2.15 Consyderas uerborum humilitatem? Qui enim mandatum accipit, non sui dominus est. Atqui ipse inquit: Quemadmodum pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat.
69.2.16 An ne suscitandi quos uult habet potestatem, dicendi autem non habet? Quid ergo hoc significat?F: significat.; 1470/1486/1530: signat?F: significat.; 1470/1486/1530: signat?
69.2.17 Hoc est quod non ita se res habet, ut aliud ille, aliud ego loquar: Et scio quia mandatum eius uita aeterna est.
69.2.18 Hoc eos refutat, qui ipsum deceptorem dicebant, qui in sordibus uersabantur. Cum autem dicit: Ego non iudico, hoc est, non sum perditionis eorum causa, sed ipsi suae,
69.2.19 per hoc tantum non testatur discessurum se ab eis, nec amplius rediturum.
69.2.20 Quia nihil tanquam meum locutus sum uobis, sed tanquam a patre omnia, et propterea humili sermone rem concludit, ut diceret ad finem usque idem se locutum.
69.2.21 Sicut mandauit mihi pater, sic loquor. Quod si deo contrarius fuissem, etiam contraria essem locutus, ut1470/1486/1530: aut ad me gloriam retulissem. Nunc autem adeo omnia in patrem rettuli, ut nihil meum dicerem.
69.2.22 Cur ergo non creditis dicenti me mandatum accoepisse, et tanto studio omnem auferenti suspitionem, ne patrem oppugnem?B/F: oppugnem.
69.2.23 Quemadmodum enimB: ii qui mandatum accipiunt, neque facere, neque dicere uolunt, praeter mittentis uoluntatem, quousque mandatum impleant, ne quid transgrediantur,
69.2.24 ita nequeF/1470/1486/1530: nec dicere, neque facere aliud possum quam patris uoluntatem. Quae ego facio, ille facit, quia mecum est, neque dimittit me solum pater.
69.2.25 Animaduertis ut semper unanimem patri, et nullam inter se differenciam ostendit?B: ostendit.; 1530: ostendat?B: ostendit.; 1530: ostendat? Etenim1470/1486/1530: Et cum dicit: A me ipso non ueni, non potestatem, sed diuersitatem et contrarietatem tollit.
69.2.26 Nam si homines sui ipsorum domini sunt, longe magis unigenitus filius. Et quod hoc sit uerum, audi Paulum quod: Exinaniuit se ipsum et tradidit pro nobis.
69.2.27 Sed, ut dixi, grauis res inanis gloria, grauis. Ipsa enim et illos non credere, et alios non recte credere, adducit, et quae propter illos humanitatis gratia dicta sunt, ea in impietatem uertit.
69.3.1 Hanc igitur bestiam semper fugiamus. Varia nanque est et multiformis, et ubique proprium uirus disseminat, et pecuniis, et delitiis, et corporis pulchritudine.
69.3.2 Hac gratia semper necessitatem excedimus. Inde uestimentorum copia, inde1470/1486/1530: inde et seruorum examen.
69.3.3 Inde omnis necessitas contemnitur in domibus, uestibus, mensae splendore excessus dominatur. Vis frui gloria?
69.3.4 Facias eleemosynam. Tunc te angeli laudabunt, tunc deus accipiet. Nunc autem aurifices tantum et textores admirantur. Tu inglorius circumferris, et non nunquam maledicta in te audis et reprehensiones.
69.3.5 Quod si quae in uestibus consumis, conferres in pauperes, multus te ubique plausus, multae laudes sequerentur. Tunc ea haberes, si aliis dares.
69.3.6 Si tibi seruas, minime habes. Certus enim thesaurus est pauperum manus.
69.3.7 Quid corpus ornas, anima neglecta et immunditiae plena? Quid non tantam animae, quantam corpori tribuis diligentiam? Certe illius maior habenda est. Verum enim uero, dilectissimi, parem postulamus.
69.3.8 Si quis tibi optionem proponeret, an egregium corpus et bonae habitudinis, et aliis specie praestans, uili tamen indutumB: indutus ueste,
69.3.9 an turpe et morbis implicitum, ornatum tamen auro et pulcherrime1486/1530: pulchritudine cultum malles. Nonne naturalem corporis pulchritudinem uestimentis preferres?B: preferres.
69.3.10 In corpore hoc sane prefertur. In anima contra quam1530: nam qui turpem informem et nigram habet, putat eam se auri splendore emendare, et1470/1486/1530: om. quae nam haec amentia?B: amentia.
69.3.11 Interiorem ornatum cures uelim, et haec monilia animae apponas.F: apponas? Nam si iis1530: his corpus ornetur, neque ad bonam ualitudinem, neque ad formam quicquam conferret. Neque enim nigrum corpus album reddet, neque turpe speciosum.
69.3.12 Si animae ea1486/1530: id addideris, euestigio eam pro nigra candidam, pro turpi formosam reddes.
69.3.13 Neque meus hic sermo, sed ipsius dei dicentis: Si fuerint peccata uestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et date eleemosynam, et omnia uobis erunt munda.
69.3.14 Nec te mulier hoc animo solum, sed et uirum ornabis.
69.3.15 Qui si hos ornatus deponentem uiderit, non nimio ei sumptu opus erit. Qui non habent, deponent1530: deponant habendi cupiditatem, etF/1470/1486/1530: om. ad eleemosynam promptiores accedent, et uos magis poteritis eis necessaria persuadere.
69.3.16 Nunc autem omnis huiusmodi potestas ablata est?1470/1486/1530: est. quibus oculis aspicietis?1470/1486/1530: aspicietis. quo ore quicquam petetis?1470/1486/1530: petetis. cum plurima in corporis ornatum consumatis?B: consumatis.
69.3.17 Tunc audenter poteris uirum tuum ad eleemosynam hortari, cum tu tua abieceris ornamenta, et si nihil profeceris, tu tamen tuum officium1470/1486/1530: officium tuum feceris.
69.3.18 Immo impossibile est, ne eum lucreris, si re ipsa loqueris: QuidB/F/1530: Qui scis, mulier, an uirum saluum factura sis?B: sis.
69.3.19 Quemadmodum enim etiam pro illo rationem redditura es, ita si ab inanibus et absurdis eum opinionibus abduxeris, duplicem mercedem consequeris, cum uiro coronata et triumphans saecula illa immortalia et aeterna bonaB: om. consecuta.
69.3.20 Quibus utinam omnes perfruamurF/1470/1486/1530: fruamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in saecula1470: secula, amen; 1486/1530: secula seculorum. Amen1470: secula, amen; 1486/1530: secula seculorum. Amen.