69.1.9 Vide qualiter per omnia indissimilitudinem ostendit substancie utriusque. Et non dixit qui credit michi ut non quis dicat quoniam uerborum gracia dixit. Quod et in hominibus possibile erat dicere.
69.1.9 Intuere quomodo in omnibus substantiae indicet indifferentiam. Et non dixit: Qui credit mihi, ne quis uerba eius credi interpretaretur, quod et in hominibus dici poterat.
69.1.9 Intuere quo modo in omnibus substantiae indicet indifferentiam. Et non dixit, qui credit mihi: ne quis verba eius credi interpretaretur, quod et in hominibus dici poterat.
69.1.9 Vide quo pacto per omnia substantiam eamdem declaret. Non dixit, qui credit mihi, ne quis diceret, de verbis ejus tantum hoc dici, quod de hominibus quoque dici poterat.