Commentarius
[Homilia LXIX]
69.1.1 Verumtamen ex principibus multi crediderunt in eum. Sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
69.1.2 Pravi omnes animi affectus, omnino fugiendi nobis sunt; sed longe magis ii, qui plura pariunt peccata: exempli causa, avaritia, quae ex se gravis est morbus;
69.1.3 sed longe gravior efficitur, quia radix et mater est omnium malorum. Ejusmodi est inanis gloria.
69.1.4 Ecce hi ob gloriae cupidinem a fide sunt avulsi: Nam multi, ait, ex principibus crediderunt in eum; sed propter Judaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur;
69.1.5 id quod illis supra dicebat: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem accipientes, et gloriam, quae a solo Deo est non quaerentes?
69.1.6 Non ergo principes erant, sed servi, extrema servitute; caeterum hic postea timor sublatus est.
69.1.7 Nusquam enim sub Apostolis hoc morbo captos videmus; nam tunc et principes et sacerdotes crediderunt: gratia enim Spiritus superveniens illos omnes adamante firmiores reddidit.
69.1.8 Cum igitur hoc ne tunc crederent impediret, audi quid dicat: Qui credit in me, non credit in me; sed in eum qui misit me; ac si diceret, Cur timetis in me credere? fides per me transit in Deum, ut etiam incredulitas.
69.1.9 Vide quo pacto per omnia substantiam eamdem declaret. Non dixit, qui credit mihi, ne quis diceret, de verbis ejus tantum hoc dici, quod de hominibus quoque dici poterat.
69.1.10 Nam qui Apostolis credit, non ipsis credit, sed Deo; verum ut discas de fide in substantiam suam haec agi; non dicit, qui credit verbis meis; sed qui credit in me.
69.1.11 Et cur, inquies, nusquam vice versa dicit, Qui credit in Patrem, non credit in Patrem, sed in me? Quia dixissent illi, Ecce nos in Patrem credimus, in te non credimus; nam infirmiores adhuc erant.
69.1.12 Discipulos enim alloquens sic dicebat, Creditis in Deum, et in me credite. Hos autem cum infirmiores ad haec audienda videret, aliter instituit.
69.1.13 Ostendit ergo non posse in Patrem credere eos, qui non in se credant. Et ne putes id quasi de homine dici, subdit: Qui videt me, videt eum qui misit me. Quid ergo? an corpus est Deus? Minime.
69.1.14 Visionem quippe mentalem hic significat, et hinc consubstantialitatem demonstrat. Et quid sibi vult illud, Qui credit in me?
69.1.15 Ac si quis diceret, Qui aquam de flumine tollit, non de flumine, sed de fonte accipit. Imo infirmius hoc exemplum est ad rem propositam. Ego lux in mundum veni.
69.1.16 Cum enim Pater et in veteri et in nova lege sic appelletur, et hoc ipse utatur nomine; ideo Paulus hinc edoctus splendorem vocat illum.
69.1.17 Multam certe cum Patre affinitatem hic ostendit, imo nullam differentiam: nam fidem in se, non in se, sed in illum transire dicit.
69.1.18 Lucem porro se vocavit, quod ab errore liberet, et quod spirituales solvat tenebras. Si quis me non audierit, ego non judico illum. Non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
69.1.19 Ne putarent enim se propter infirmitatem contemtores dimisisse, ideo dixit: Non veni ut judicem mundum.
69.2.1 Deinde ne hinc segniores fiant, quod didicerint eum qui credit salvum fieri, et qui non credit puniri, vide quam formidolosum illis tribunal minetur, cum adjicit: Qui me spernit, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum.
69.2.2 Si Pater neminem judicat, et tu non venisti ut judices mundum, quis illum judicabit? Sermo quem loquutus sum, ipse judicabit illum.
69.2.3 Quia enim dicebant illum non ex Deo esse, sic loquutus est, ut declaret quod tunc non poterunt haec dicere.
69.2.4 Sed verba quae nunc loquutus sum, accusatoris vicem agent, qui illos convincet, et omnem defensionis modum adimet.
69.2.5 Sermo quem loquutus sum; quis sermo? Quod a meipso non venerim, quia qui misit me Pater, ille dedit mihi mandatum quid dicam, et quid loquar: et alia hujusmodi omnia.
69.2.6 Ergo haec ideo propter illos dicta sunt, ut nullam haberent defensionis ansam. Nam nisi ita res se haberet, quid plus habebit quam Esaias?
69.2.7 Nam ille hoc ipsum dicit: Dominus dat mihi linguam eruditionis, ut sciam quando sermonem dicere oporteat.
69.2.8 Quid plus quam Jeremias? Nam et ille cum mittebatur, tunc inspirationem habebat. Quid plus quam Ezechiel? Hic enim devorato capitulo, ita loquutus est.
69.2.9 Alioquin autem, ii qui dicta ejus audituri erant, causa ipsi cognitionis fuisse reperirentur.
69.2.10 Si enim cum mittebatur, mandatum accepit quid esset dicturus, subinde dices ipsum antequam mitteretur, nihil scivisse: quibus verbis quid magis impium fuerit, si quis nempe haec ita accipiat, nec causam humilitatis verborum hujusmodi ediscat?
69.2.11 Verum Paulus ipsos etiam discipulos intelligere dicit, Quae sit voluntas Dei bona, beneplacita et perfecta; et Filius nescivit donec mandatum accepit? Et qua ratione id consistere possit?
69.2.12 Viden’ eum isthaec admodum humiliter loqui, ut illos attrahat, et iis qui futuri erant, silentium imponat?
69.2.13 Ideo igitur humana loquitur verba, ut vel sic illos eo adigeret, ut vilitatem verborum fugerent, gnari non ex natura, sed ex auditorum imbecillitate haec ita dici:
69.2.14 Scio quia mandatum ejus, vita aeterna est. Quae ergo loquor, sicut dixit mihi Pater sic loquor.
69.2.15 Viden’ verborum humilitatem, Qui enim mandatum accipit, non sui dominus est: atqui ipse ait: Quemadmodum enim Pater suscitat mortuos et vivificat; ita et Filius quos vult vivificat.
69.2.16 An ergo suscitandi quos vult potestatem habet, dicendi quod vult non habet?
69.2.17 Hoc autem vult his verbis significare: Non secundum naturam est ut ille alia loquatur, alia ego: et scio mandatum ejus esse vitam aeternam1862: Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est.
69.2.18 Illos autem alloquitur, qui ipsum deceptorem, atque in perniciem venisse dicebant. Cum autem dicit, Ego non judico, ostendit se istorum perniciei non esse causam.
69.2.19 Per haec enim pene testificatur se discessurum1862: cum discessurus esset, neque ultra cum eis esse versaturum1862: versaturus.
69.2.20 Quia nihil tamquam a meipso loquutus sum vobis; sed omnia quasi a Patre; ideoque in humilia desinit et sermonem concludit; ut diceret, hanc vobis usque in finem emisi vocem: quam vocem?
69.2.21 Sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Quod si Deo contrarius essem, contrarium certe dixissem, me nihil eorum quae Deo placent dicere, ut gloriam ad me referrem: nunc autem adeo omnia in Patrem retuli, ut nihil meum loquar.
69.2.22 Cur ergo non creditis mihi dicenti, me mandatum accepisse, et ita vehementer amoventi malam illam vestram de resurrectione opinionem1862: vestram opinionem, quod Dei sim adversarius?
69.2.23 Sicut enim fieri nequit ut ii qui mandatum acceperunt aliud faciant aut dicant, quam pro mittentis voluntate, donec mandatum accurate impleverint;
69.2.24 ita neque ego aliud facere aut dicere possum, quam quae Pater voluerit: nam quae ego facio ille facit, quia mecum est, et non dimisit me solum Pater.
69.2.25 Viden’ quo pacto semper declaret, se genitori sine ullo intermedio junctum esse? Nam cum dixit, a meipso non veni, non sibi potestatem adimit, sed se non Patri contrarium esse significat.
69.2.26 Nam si homines sui domini sunt, multo magis Filius. Quod autem hoc verum sit, audi Paulum dicentem, Exinanivit semetipsum, et tradidit pro nobis.
69.2.27 Sed, ut dixi, gravis res est inanis gloria, gravis utique: ipsa enim id effecit, ut illi non crederent, et alii male crederent, et quae ille benignitatis gratia dicebat ipsis, ad impietatem verterent.
69.3.1 Hanc itaque feram omnino fugiamus; varia quippe est et multiformis, virusque suum ubique disseminat, et in pecuniis, et in deliciis, et in corporum pulcritudine.
69.3.2 Idcirco ubique necessitatem excedimus: inde vestium luxus, servorum greges.
69.3.3 Ideo ubique necessitas contemnitur, in domibus, in vestibus, in mensa; luxusque dominatur. Vis gloria frui?
69.3.4 Eleemosynam eroga: tunc te laudabunt Angeli; tunc Deus approbabit. Nunc autem in aurifices tantum et textores admiratio vertitur; tu vero, o mulier, incoronata recedis, teque saepe vides maledictis exceptam.
69.3.5 Si porro haec non corpori tuo circumponeres, sed in pauperes effunderes, ubique plausus adesset, et laus magna. Tunc illa habebis, cum aliis dabis.
69.3.6 Donec vero sola retinueris, non habes. Domi namque thesaurus non tutus est; tutus vero est in pauperum manibus.
69.3.7 Cur corpus ornas, dum animam impuritate correptam negligis? Cur non tantam animae quantam corpori curam impendis, cum majorem oporteret? Attamen oporteret, dilecti, parem saltem adhibere.
69.3.8 Dic, quaeso, si quis te interroget, quid malueris, an corpus tuum vegetum formosumque esse ac vilibus indutum vestibus;
69.3.9 an mutilum, morbosum et auro ornatum: annon optares potius in natura corporis pulcra gaudere forma, quam in vestium ambitu?
69.3.10 An in corpore sic optares, in anima secus? ac dum illam turpem, deformem, nigram habes, ex aureis ornamentis te fructum percipere putas? Quaenam haec amentia?
69.3.11 Ornatum in interiora verte, et torquibus illis animam circumda. Nam quae circum corpus ponuntur, neque ad valetudinem, neque ad formam juvant: non nigrum album reddunt, neque quod turpe est formosum efficiunt.
69.3.12 Haec autem si animae circumponas, cito illam pro nigra albam reddes, pro turpi et deformi, pulcram et formosam.
69.3.13 Non meus hic sermo est, sed Domini dicentis: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, ut nivem dealbabo; et, Date eleemosynam, et omnia vobis munda erunt.
69.3.14 Si ita sis affecta, non te solam, sed virum quoque tuum formosum reddes.
69.3.15 Nam si te luxum deponentem viderit, non magnis opus erit sumtibus: hinc autem habendi cupiditatem deponet, et pronior erit ad eleemosynam, et tu fidenter poteris illi ea quae decent suadere.
69.3.16 Nunc autem, o vos mulieres, non parem habetis potestatem. Quo ore, qua fronte conjuges ad eleemosynam hortabimini, cum maximam opum partem ad corporis ornatum insumatis?
69.3.17 Tum poteris cum fiducia virum de eleemosyna alloqui, cum aureum cultum deposueris. Etiamsi vero nihil proficias, quod tuum erat totum implesti.
69.3.18 Imo fieri nequit ut illum non flectas, cum per res ipsas loqueris: Quid enim scis, mulier, an virum tuum salvum factura sis?
69.3.19 Ut nunc et pro te et pro illo rationem redditura es; sic si luxum hujusmodi deponas, duplicem coronam consequeris, cum viro coronata et gloriosa per infinita illa saecula, et aeternis fruens bonis:
69.3.20 quae nos omnes assequi contingat, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.