69.2.15 Vides humilitatem eorum que dicta sunt? Qui enim mandatum suscipit, non est suiipsius dominus. Et nimirum ipse ait: Sicut pater erigit mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat.
69.2.15 Consyderas uerborum humilitatem? Qui enim mandatum accipit, non sui dominus est. Atqui ipse inquit: Quemadmodum pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat.
69.2.15 Consideras verborum humilitatem? Qui enim mandatum accipit, non sui dominus est. atqui ipse inquit: Quemadmodum enim pater suscitat mortuos, et viuificat: sic et filius quos vult, viuificat.
69.2.15 Viden’ verborum humilitatem, Qui enim mandatum accipit, non sui dominus est: atqui ipse ait: Quemadmodum enim Pater suscitat mortuos et vivificat; ita et Filius quos vult vivificat.