Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXIX (Paris fol.122ra-123va; Harley fol.157rb-159ra)

69.1.1 Sed ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter phariseos non confitebantur ut non extra synagogam fierent. Amauerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

69.1.2 Omnes quidem fugere similiter nobis necessarium est que animam corrumpunt passiones, multo autem plus illas que multa ex seipsis pariunt peccata. Puta quid dico? Auariciam. Igitur est quidem et secundum seipsam uersuta hec egritudo.

69.1.3 Multo autem fit difficilior cum radix et mater est omnium malorum. Talis est uana gloria.

69.1.4 Ecce denique et hii a fide per glorie scissi sunt desiderium. Multi denique ex principibus, ait, crediderunt in eum, propter Iudeos autem non confitebantur ut non extra synagogam fierent.

69.1.5 Quod igitur superius dixit: Qualiter potestis credere gloriam ab inuicem accipientes et gloriam que a solo Deo non querentes?

69.1.6 Non igitur principes errant, sed serui et seruitutis ultime. Verumptamen et ita postea solutus est timor.

69.1.7 Nusquam enim sub apostolis uidemus aliquos hac detentos passione. Etenim principes sub illis crediderunt et sacerdotes. Spiritus enim gracia ueniens, omnes eos adamante fecit solidiores.

69.1.8 Quia igitur hoc erat quod prohibebat eos credere tunc. Audi quid ait: Qui credit in me non credit in me, sed in eum qui misit me. Acsi diceret: Quid formidatis credere in me? In Deum fides peruenit per me, quemadmodum et infidelitas.

69.1.9 Vide qualiter per omnia indissimilitudinem ostendit substancie utriusque. Et non dixit qui credit michi ut non quis dicat quoniam uerborum gracia dixit. Quod et in hominibus possibile erat dicere.

69.1.10 Qui enim apostolis credit, non eis credit sed Deo. Sed ut discas quoniam non de ea que in substanciam eius fide ait, non dixit: Qui credit meis sermonibus, sed qui credit in me.

69.1.11 Et propter quid, ait, nusquam econuerso ait: Qui credit in patrem non credit in patrem, sed in me? Quoniam dixissent utique quoniam: Ecce nos credimus in patrem et non credimus in te. Etenim imbecillius dispositi adhuc erant.

69.1.12 Discipulis adhuc loquens, ita dixit: Credite in Deum et in me credite. Hos uero imbecilliores uidens quam ut talia audiant uerba, aliter inducit.

69.1.13 Ostendens quoniam non est credere patri non credentem in eum eo ut non estimes quoniam de homine dictum est, inducit: Qui considerat me, considerat eum qui misit me. Quid igitur? Corpus est Deus? Nequaquam.

69.1.14 Considerationem uero eam que per intellectum est, hic dicit, et hinc consubstantialitatem ostendens. Et quid est qui credit in me?

69.1.15 Acsi diceret: Qui fluminis eleuat aquam, non eam que fluminis sed eam que fontis accipit. Magis autem et adhuc hec imbecillior ymago ad propositum. Ego lux in mundum ueni.

69.1.16 Quia enim pater hoc uocatur ubique in nouo et in ueteri testamento, et eo utitur nomine. Propterea et Paulus splendorem eum uocauit.

69.1.17 Hinc discens et multam ostendit hic eam que ad patrem cognationem, et nichil medium, sed demum eam que in eum est fidem, non in eum sed in eum esse ait.

69.1.18 Lucem autem eum uocauit, eo quod ab errore eripit, et intellectuales soluit tenebras. Si quis me non audierit, ego non iudico eum. Non enim ueni ut iudicem mundum, sed ut saluem mundum.

69.1.19 Vt enim non extiment quoniam propter imbecillitatem eos qui contempnunt se transcurrit, propterea ait: Non ueni ut iudicem mundum.

69.2.1 Deinde ut non pigriores fiant hac uia discentes, quoniam qui credit saluatur, qui uero non credit torquetur. Vide qualiter terribile eis statuit iudicium: Qui enim adnichilat me, ait, et non suscipit uerba mea, habet qui iudicat eum.

69.2.2 Si pater non iudicat et tu non uenisti ut iudices mundum, quis eum iudicat? Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum.

69.2.3 Quia enim dixerunt quoniam non est ex Deo, hoc ait. Sed non tunc poterunt hec dicere.

69.2.4 Verba que nunc locutus sum, in ordine stabunt accusationis redarguencia eos et omnem abscidencia excusationem.

69.2.5 Et sermo quem locutus sum. Quis sermo, quis sermo? Quoniam a meipso non ueni, quoniam qui misit me pater, ille dedit michi mandatum, quid dicam et quid loquar, et quecumque talia.

69.2.6 Omnia igitur hec propter eos ita dicebantur, ut nullam habeant excusationis occasionem. Quia nisi hoc esset, quid Ysaia plus habebit?

69.2.7 Etenim ille hoc idem ipsum ait: Dominus dat michi linguam eruditionis ut cosnoscam quando oporteat dicere sermonem.

69.2.8 Quid autem Iheremia plus? Etenim ille quando mittebatur et inspirabatur. Quid autem Ezechiele plus? Etenim et hic capitellum comedens, ita loquebatur.

69.2.9 Aliter autem inuenientur qui debent audire quod dicebat causa cognitionis existentes ei.

69.2.10 Si enim quando mittebatur mandatum tunc accipiebat quid diceret, antequam mitteretur non nouerat. Et quid hiis magis impium uerbis, si quis ita susceperit et non didiscerit humilitatis eorum uerborum occasionem?

69.2.11 Sed Paulus quidem ait et seipsum scisse et eos qui docentur: Quid uoluntas Dei bona, et beneplacita et quid quod perfectum, filius autem non sciebat, donec mandatum suscepit? Et qualiter utique haberent rationem?

69.2.12 Vides quoniam propterea in superhabundanciam humilitatis ducit ea que dicuntur, ut et eos euellat et eos qui post hec obstruat?

69.2.13 Propterea humana loquitur uerba ut saltem ita cogat fugere uilitatem eorum que dicta sunt conscientiam habentes, quoniam non nature que ita dicuntur, sed eorum qui dicta audiebant imbecillitatis.

69.2.14 Et noui quoniam mandatum, uita eterna est. Que igitur loquor, sicut mandauit michi pater meus, ita loquor.

69.2.15 Vides humilitatem eorum que dicta sunt? Qui enim mandatum suscipit, non est suiipsius dominus. Et nimirum ipse ait: Sicut pater erigit mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat.

69.2.16 Demum erigendi quidem quos uult et uiuificandi potestatem habet, dicendi uero quod uult non habet? Quid igitur est quod dictum est?

69.2.17 Hoc ait quoniam non habet naturam res, alia quidem illium dicere, alia uero me loqui: Et noui quoniam mandatum hoc uita eterna est.

69.2.18 Ad eos qui erroneum eum dicebant, qui in iacturam aduenisse. Quando uero dicat: Ego non iudico, id est non sum perdicio talium causa, ait, sed sunt causa ipsi.

69.2.19 Per hoc enim quasi contestatur, debens desistere ab eis et non ultra conuenire,

69.2.20 quoniam nichil ego ut proprium loquens dixi uobis. Sed omnia ut a patre habens, et propterea in hiis que humilia sunt, sermonem ad eos conclusit, ut dicas quoniam usque in finem hanc ad eos posteriorem emisi uocem.

69.2.21 Quoniam sicut mandauit michi pater, ita loquor. Si uero Deo contrarius essem, contrarium utique dixissem quoniam nichil eorum que deplacent dico ut in meipsum circumstatuam gloriam. Nunc autem tantum in eum omnia reduxi ut neque proprium quid dixerim.

69.2.22 Cuius gracia non creditis michi dicenti quoniam mandatum suscepi et ita uehementer destruenti perniciosam uestram suspicionem que resistencie est?

69.2.23 Sicut enim eos qui mandatum suscipiunt impossibile est aliud quid dicere uel facere, quam quecumque qui miserunt uolunt, donec mandatum expleant et non transmittant.

69.2.24 Ita neque me aliud quid dicere uel agere possibile est quam que pater mens uult. Que enim ego facio ille facit quoniam mecum est, et non dimisit me pater solum.

69.2.25 Vides qualiter ostendit copulatum ei qui genuit et nichil medium ens? Etenim cum dicat: A meipso non ueni, non potestatem auferens dicit, sed quod alienum et contrarium destruens.

69.2.26 Si enim homines domini suiipsorum sunt, multo magis unigenitus filius. Et quoniam hoc est uerum, audi quid ait Paulus quoniam: Exinaniuit semetipsum et tradidit pro nobis.

69.2.27 Sed quod dixi uersutum uana gloria uersutum. Hec enim et illos non credere et alios male credere preparauit, et ea que propter illos dicebantur, clemencie sue gracia, hec in impietate traxerunt.

Morale lxix. De uana gloria et mulieribus ornatis et de elemosina.

69.3.1 Fugiamus igitur hanc feram. Varia enim est et omnimoda, et ubique disseminat suum uenenum et in pecuniis et in uoluptatibus et in pulchritudine corporum.

69.3.2 Propter eam ubique necessitatem transgredimur. Propter hanc est ea que circa uestimenta auaricia, multus famulorum cetus.

69.3.3 Per hanc quidem necessitas contempnitur, et in domibus et in uestimentis et in mensa. Auaricia uero dominatur. Vis gloria potiri?

69.3.4 Operare elemosinam. Tunc laudabunt angeli, tunc te Deus acceptabit. Nam nunc quidem admiratio usque ad aurifices stetit et textores. Tu autem sine corona percurris maledictiones uidens teipsam suscipientem multociens.

69.3.5 Si uero hec non corpori circumapposueris, sed in uentres pauperum euacuaueris. Multus plausus undique erit, multa laus. Tunc ea habebis cum aliis dederis.

69.3.6 Donec sola detines, non habes. Thesaurus enim infidelis domus est, thesaurus autem firmus, inopum manus.

69.3.7 Quid corpus ornas anima neglecta in immundicia detenta? Quid non tantam tribuis anime prouidenciam quantam corpori, et nimirum ampliorem oporteret? Sed tamen diligibile saltem parem tribuere ei prouidenciam.

69.3.8 Dic enim michi si quis te interrogauerit, quid uis corpus tuum esse clarum et uegetabile et pulchritudines uincere et uestimenta induere uilia,

69.3.9 aut hec quidem imbecille habere et egritudinibus plenum et aurum induere et ornari? Num multomagis eligeres in natura corporis habere pulchritudinem quam indumento uestimentorum?

69.3.10 Deinde in corpore quidem hoc optabit, in anima uero contrarium et turpem eam habentem et deformem et nigram? Estimas quid fructificare ab auro et quante hoc insipiencie?

69.3.11 Verte ornatum hunc intus et monilia hec anime circumpone. Nam que corpori quidem circumapponuntur, neque ad sanitatem, neque ad pulchritudinem huic prosunt. Neque enim quod nigrum album operantur, neque quod turpe bonum uel speciosum.

69.3.12 Anime uero si circumposueris, cito eam pro nigra albam operaberis, pro turpi et deformi bonam et speciosam.

69.3.13 Et non meus hic sermo sed ipsius domini ita dicentis: Si fuerint peccata uestra ut purpureum, ut niuem dealbabo, et: Date elemosinam et omnia uobis munda erunt.

69.3.14 Non teipsum autem solum, sed et uirum ita disponens, bonum facies.

69.3.15 Si enim uiderint ornatum hunc disponentes, non multam habebunt impense necessitatem. Non habentes autem ab auaricia desistere omni, et ad elemosinam erunt faciliores. Sed et uos poteritis eis cum propalatione consiliari ea que oportet.

69.3.16 Nam nunc quidem omnem circumattulistis talem potestatem. Quod enim ore hec loquimini, quibus oculis respicietis elemosinam expetentes uiros, cum que ampliora in corporis indumentum consumitis?

69.3.17 Tunc poteris cum propalatione loqui uiro de elemosina, cum ornatum expuleris. Et si nichil perfeceris, quod tuum est explesti omne.

69.3.18 Magis autem impossibile non et illum lucrari, de rebus ipsa loqueris ei: Quid enim scis, mulier, si uirum saluabis?

69.3.19 Quemadmodum nunc et pro teipsa et pro illo dabis rationem, ita si fantasiam hanc exues omnem, duplicem coronam feres, cum uiro coronam ferens et ostentans secundum illibata secula illa et eternis fruens bonis.

69.3.20 Que fiat omnes nos promereri gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY