PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

69.1.7 Nusquam enim sub apostolis uidemus aliquos hac detentos passione. Etenim principes sub illis crediderunt et sacerdotes. Spiritus enim gracia ueniens, omnes eos adamante fecit solidiores.
CLOSE
Griffolini

69.1.7 Verumtamen et hic postmodum metus abolitus est. Minime autem apostolos hoc affectu detentos uidemus. etenim principes illis et sacerdotes crediderunt. Siquidem spiritus gratia superueniens adamante eos firmiores reddidit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

69.1.7 minime autem apostolos hoc affectu detentos videmus, etenim principes illis et sacerdotes crediderunt: siquidem spiritus gratia superueniens, adamante eos firmiores reddidit.
CLOSE
Montfaucon

69.1.7 Nusquam enim sub Apostolis hoc morbo captos videmus; nam tunc et principes et sacerdotes crediderunt: gratia enim Spiritus superveniens illos omnes adamante firmiores reddidit.