PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

69.3.15 Si enim uiderint ornatum hunc disponentes, non multam habebunt impense necessitatem. Non habentes autem ab auaricia desistere omni, et ad elemosinam erunt faciliores. Sed et uos poteritis eis cum propalatione consiliari ea que oportet.
CLOSE
Griffolini

69.3.15 Qui si hos ornatus deponentem uiderit, non nimio ei sumptu opus erit. Qui non habent, deponent1530: deponant habendi cupiditatem, etF/1470/1486/1530: om. ad eleemosynam promptiores accedent, et uos magis poteritis eis necessaria persuadere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

69.3.15 qui si hos ornatus deponentem viderit, non nimio ei sumptu opus erit. Qui non habent, deponant habendi cupiditatem, ad eleemosynam promptiores accedent, et vos magis poteritis eis necessaria persuadere.
CLOSE
Montfaucon

69.3.15 Nam si te luxum deponentem viderit, non magnis opus erit sumtibus: hinc autem habendi cupiditatem deponet, et pronior erit ad eleemosynam, et tu fidenter poteris illi ea quae decent suadere.