PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

69.3.4 Operare elemosinam. Tunc laudabunt angeli, tunc te Deus acceptabit. Nam nunc quidem admiratio usque ad aurifices stetit et textores. Tu autem sine corona percurris maledictiones uidens teipsam suscipientem multociens.
CLOSE
Griffolini

69.3.4 Facias elemosinam. tunc te angeli laudabunt: tunc deus accipiet. Nunc autem aurifices tantum: et textores admirantur. tu inglorius circumferris et nonnunquam maledicta in te audis: et reprehensiones.
CLOSE
Griffolini-Montanus

69.3.4 Facias eleemosynam, tunc te angeli laudabunt, tunc deus accipiet: nunc autem aurifices tantum et textores admirantur: tu ingloria circumferris, et nonnunquam maledicta in te audis, et reprehensiones.
CLOSE
Montfaucon

69.3.4 Eleemosynam eroga: tunc te laudabunt Angeli; tunc Deus approbabit. Nunc autem in aurifices tantum et textores admiratio vertitur; tu vero, o mulier, incoronata recedis, teque saepe vides maledictis exceptam.