69.2.20 quoniam nichil ego ut proprium loquens dixi uobis. Sed omnia ut a patre habens, et propterea in hiis que humilia sunt, sermonem ad eos conclusit, ut dicas quoniam usque in finem hanc ad eos posteriorem emisi uocem.
69.2.20 Quia nihil tanquam meum locutus sum uobis, sed tanquam a patre omnia, et propterea humili sermone rem concludit, ut diceret ad finem usque idem se locutum.
69.2.20 quia nihil tanquam meum locutus sum vobis, sed tanquam a patre omnia, et propterea humili sermone rem concludit, vt diceret ad finem vsque idem se locutum.
69.2.20 Quia nihil tamquam a meipso loquutus sum vobis; sed omnia quasi a Patre; ideoque in humilia desinit et sermonem concludit; ut diceret, hanc vobis usque in finem emisi vocem: quam vocem?