69.2.27 Sed quod dixi uersutum uana gloria uersutum. Hec enim et illos non credere et alios male credere preparauit, et ea que propter illos dicebantur, clemencie sue gracia, hec in impietate traxerunt.
69.2.27 Sed, ut dixi, grauis res inanis gloria, grauis. Ipsa enim et illos non credere, et alios non recte credere, adducit, et quae propter illos humanitatis gratia dicta sunt, ea in impietatem uertit.
69.2.27 Sed vt dixi, grauis res inanis gloria, grauis: ipsa enim et illos non credere, et alios non recte credere adducit: et quae propter illos humanitatis gratia dicta sunt, ea in impietatem vertit.
69.2.27 Sed, ut dixi, gravis res est inanis gloria, gravis utique: ipsa enim id effecit, ut illi non crederent, et alii male crederent, et quae ille benignitatis gratia dicebat ipsis, ad impietatem verterent.