69.1.2 Omnes quidem fugere similiter nobis necessarium est que animam corrumpunt passiones, multo autem plus illas que multa ex seipsis pariunt peccata. Puta quid dico? Auariciam. Igitur est quidem et secundum seipsam uersuta hec egritudo.
69.1.2 Omnia quidem nobis fugienda necessario sunt, quae animam nostram corrumpunt, sed illa longe magis, quae plura peccata ex se pariunt, ut exempli gratia, auaritia per se grauis morbus est,
69.1.2 Omnia quidem nobis fugienda necessario sunt, quae animam nostram corrumpunt: sed illa longe magis, quae plura peccata ex se pariunt. Vt exempli gratia: Auaricia per se grauis morbus est,
69.1.2 Pravi omnes animi affectus, omnino fugiendi nobis sunt; sed longe magis ii, qui plura pariunt peccata: exempli causa, avaritia, quae ex se gravis est morbus;