PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

69.2.10 Si enim quando mittebatur mandatum tunc accipiebat quid diceret, antequam mitteretur non nouerat. Et quid hiis magis impium uerbis, si quis ita susceperit et non didiscerit humilitatis eorum uerborum occasionem?
CLOSE
Griffolini

69.2.10 Quod siquando missus est, tunc accepit, quid diceret, prius autem nesciebat. Quid his uerbis profanius?B: profanius quid magis impium?B: impium. si quis ea ita accipiat, et non intelligat eorum humilitatis causam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

69.2.10 siquidem quando mittebatur, tunc mandatum accepit quid diceret: et priusquam mitteretur, illud nesciebat. Quid his verbis prophanius? Quid magis impium?1603: impium, si quis ea ita accipiat, et non intelligat eorum humilitatis causam.1603: causam?
CLOSE
Montfaucon

69.2.10 Si enim cum mittebatur, mandatum accepit quid esset dicturus, subinde dices ipsum antequam mitteretur, nihil scivisse: quibus verbis quid magis impium fuerit, si quis nempe haec ita accipiat, nec causam humilitatis verborum hujusmodi ediscat?