PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

70.1.13 Ante festum enim Pasche, ait, sciens Ihesus quoniam uenit hora eius. Non tunc sciens sed quando fecit quod fecit, sciens olim ut transeat. Magniuoce euangelista transitum eius mortem uocat.
CLOSE
Griffolini

70.1.13 Ante diem1530: diem autem Paschae, inquit, sciens Iesus quia uenit hora. Non tunc sciuit, sed cum fecit, quod fecit, Vt transeat, per quam sapienter Euangelista transitum eius mortem appellat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

70.1.13 Ante diem autem Paschae, inquit, sciens Iesus quia venit hora eius. Non tunc sciuit, sed cum fecit quod fecit antea sciebat. Vt transeat. Perquam sapienter euangelista transitum eius mortem appellat.
CLOSE
Montfaucon

70.1.13 Ante diem festum Paschae, inquit, sciens Jesus quia venit hora ejus. Non tunc primum scivit; sed cum fecit id quod fecit jam olim sciebat. Ut transeat. Magnifice Evangelista transitum ejus mortem vocat.