Commentarius
[Homilia LXX]
70.1.1 Ante diem festum Paschae, sciens Jesus1862: Jesus sciens quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
70.1.2 Imitatores mei estote, inquit Paulus, sicut et ego Christi. Ideo enim ex massa nostra carnem accepit, ut per eam nos virtutem doceret.
70.1.3 In similitudinem, inquit, carnis peccati, et de peccato peccatum in carne damnavit: ipseque Christus ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
70.1.4 Haec non verbis tantum, sed et rebus docuit. Nam et Samaritanum et daemoniacum ipsum vocabant, et deceptorem, lapidesque in ipsum jaciebant.
70.1.5 Et nunc quidem ministros miserunt Pharisaei, ut illum caperent; nunc alios subjecerunt insidiatores:
70.1.6 illi1862: ipsi quoque saepe contumelias inferebant, cum tamen nihil adesset in quo accusarent ipsum, sed beneficia frequenter acciperent.
70.1.7 Verumtamen post haec tanta, non cessat eos et verbis et operibus juvare: et cum a servo quodam caederetur, ait: Si male loquutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?
70.1.8 Verum haec inimicis et insidiatoribus dixit; videamus autem, quid nunc faciat erga discipulos; imo quae nunc exhibeat erga insidiatorem.
70.1.9 Qui enim omnium maxime odio dignus erat, quia cum discipulus et mensae consors esset, cum miracula vidisset, et tot dignatus esset muneribus, deterrima omnium fecit:
70.1.10 non lapidibus, non contumeliis impetiit; sed illum prodidit: hunc vero vide quam benigne excipiat. Lavit ejus pedes, ut hoc officio ipsum cohiberet a tanta nequitia.
70.1.11 Atqui poterat ipsum sicut ficum arefacere si voluisset, vel disscindere sicut petras disscidit, et sicut item velum templi disscidit.
70.1.12 Verum noluit vi, sed proposito voluntatis a proditione abducere. Ideo lavit ejus pedes: neque hac de re erubuit infelix et miser ille.
70.1.13 Ante diem festum Paschae, inquit, sciens Jesus quia venit hora ejus. Non tunc primum scivit; sed cum fecit id quod fecit jam olim sciebat. Ut transeat. Magnifice Evangelista transitum ejus mortem vocat.
70.1.14 Viden’ quomodo relicturus eos vehementiorem amorem exhibeat? Illud enim, Cum dilexisset suos, in finem dilexit eos, hoc significat; nihil praetermisit eorum quae ardenter amantem oportet facere.
70.1.15 Cur non a principio hoc fecit? Majora in extremo facit, ut eorum caritatem augeat, et magnum indet1862: indat animum ad futura perferenda mala.
70.1.16 Suos autem dicit secundum familiaritatis rationem: nam et alios suos vocat secundum creationem; ut cum dicit, Sui eum non receperunt.
70.1.17 Quid sibi vult illud, Qui erant in mundo? Quia sui erant etiam mortui, Abraham, Isaac, Jacob, ipsisque similes; sed hi non in mundo erant.
70.1.18 Viden’ eum esse Deum et veteris et novae legis? Quid significat illud, In finem dilexit eos? Id est, amare perseveravit, ac ferventis amoris signum hoc esse dicit.
70.1.19 Atqui aliud alibi dixerat, animam suam se ponere pro amicis suis. Sed nondum hoc acciderat. Cur autem hoc nunc fecit?
70.1.20 Quia id longe mirabilius erat, quando tam conspicuus apud omnes esse videbatur, nec parvam consolationem abscessurus reliquit.
70.1.21 Quia enim in moerore vehementi futuri erant, parem illis consolationem inducit. Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas.
70.1.22 Hoc dicit perculsus Evangelista, narrans quomodo pedes ejus qui ipsum prodere instituerat laverit.
70.1.23 Ingentem porro ejus nequitiam ostendit, quod nec mensae consortium ipsum cohibuerit, quae res maxime solet malitiam continere, nec suaserit illi ut usque ad ultimum diem cum magistro se superante maneret.
70.1.24 Sciens autem Jesus quia omnia tradidit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit.
70.1.25 Hic etiam mirabundus dicit: Cum tantus et talis esset, qui a Deo exierat, et ad Deum ibat, qui omnibus imperabat, hoc tamen fecit, nec dedignatus est rem talem aggredi.
70.1.26 Cum tradidisse ait, ut puto, fidelium salutem respicit: nam cum dicit, Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, de hoc tradendi genere loquitur, ut et alibi ait: Tui erant, et mihi eos dedisti:
70.1.27 et rursum, Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum; et, nisi datum sit ei de caelo. Vel hoc dicit, vel se nihil ex hoc minuendum esse, qui a Deo exierit, ad Deum vadat, et omnia contineat.
70.1.28 Cum vero illud tradere audis, nihil humanum suspiceris: honorem enim Patri redditum et concordiam significat.
70.1.29 Sicut enim Pater ipsi tradit, sic ipse Patri; quod declarat Paulus dicens, Cum tradiderit regnum Deo et Patri.
70.1.30 Hic autem humaniori more loquitur, ineffabilem erga illos exhibens caritatem, quorum curam ut suorum gerebat, docens illos humilitatem matrem bonorum, quam et initium et finem virtutis esse dicit.
70.1.31 Nec temere jacet illud, a Deo exivit, et ad Deum vadit; sed ut discamus ipsum digna fecisse ejus qui illinc exiisset et illuc ivisset, omnemque fastum conculcavisse. Et cum surrexisset a coena, positis vestibus.
70.2.1 Vide quomodo non lavando solum, sed et alio quoque modo humilitatem exhibeat. Non enim antequam recumberet, sed postquam omnes recubuissent, tunc surrexit.
70.2.2 Deinde non solum lavat, sed positis vestibus. Neque his contentus, linteo se praecinxit; neque id satis habuit, sed ipse pelvim implevit, neque alteri implendam tradidit; sed haec omnia ipse facit:
70.2.3 his omnibus ostendens haec non perfunctorie nobis esse facienda, cum recte facimus, sed cum omni diligentia et alacritate.
70.2.4 Videtur porro mihi illum, proditoris primum lavisse pedes, quod dixerit, Coepit lavare pedes discipulorum; et addiderit, Venit ad Simonem Petrum, qui dicit ei: Tu mihi lavas pedes?
70.2.5 His manibus, inquit, quibus oculos aperuisti, leprosos mundasti, mortuos suscitasti? Haec quippe magnam habent emphasim.
70.2.6 Quare non alio opus habuit, quam illa voce, Tu, quae per se totum significat. Jure autem quaeras, cur nullus alius ipsum cohibuit, nisi Petrus, quod non parvi amoris reverentiaeque signum fuit.1862: fuit?
70.2.7 Qua ergo de causa? Videtur mihi primo proditoris pedes abluisse; deinde ad Petrum venisse, aliosque deinceps admonitos fuisse.
70.2.8 Quod enim alium quempiam ante illum laverit, palam est ex his verbis, Cum autem venit ad Petrum. Sed non est vehemens accusator Evangelista.
70.2.9 Illud enim coepit, hoc subindicat. Etiamsi vero Petrus primus esset, verisimile est proditorem, utpote petulantem, ante coryphaeum accubuisse.
70.2.10 Aliunde namque ejus petulantia dignoscebatur, quando intinxit cum magistro, et quando reprehensus non compunctus est.
70.2.11 Petrus autem jam semel antea increpatus, qui illa ex amoris vehementia dixerat, ita repressus est, ut anxius et tremens, altero opus haberet ad interrogandum. Hic vero saepe reprehensus, ne sensit quidem.
70.2.12 Cum ergo venisset ad Petrum, dixit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? Respondit ei: Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea;
70.2.13 id est, quantum hinc lucri, quantam doctrinae utilitatem, et quantam hoc ad humilitatem nos ducere possit.
70.2.14 Quid ergo Petrus? Adhuc cohibet et dicit, Non lavabis mihi pedes in aeternum. Quid facis, Petre? Non recordaris eorum quae prius dicta sunt?
70.2.15 Annon cum dixisti, Propitius esto tibi, audisti, Vade post me, satana? Neque resipiscis, sed adhuc vehemens es? Etiam, inquit. Res enim magna et stupore plena agitur.
70.2.16 Quia igitur id ex vi amoris faciebat, hinc quoque capitur a Christo. Ut ergo tunc vehementer increpavit, dixitque, Scandalum es mihi; sic et hoc loco dicit, Nisi lavero te, non habebis partem mecum.
70.2.17 Quid ergo fervens ille ardensque vir? Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Recusando vehemens, concedendo vehementior efficitur. Utrumque autem ex amore prodibat.
70.2.18 Sed cur non dixit Jesus, qua de causa id faceret, sed minas addidit? Quia ille non alio modo morem gessisset.
70.2.19 Nam si Christus dixisset, Sine, hoc enim modo vos docebo humilitatem, millies se humilem fore promisisset, ne Dominus hoc faceret.
70.2.20 At nunc quid dicit Christus? Quod Petrus maxime timebat, ne separaretur a Domino. Ille enim erat qui frequenter quo iret interrogabat; ideo dicebat, Animam meam dabo pro te.
70.2.21 Nam si cum audivit, Quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea; ne sic quidem abstitit, multo minus si scivisset. Ideo dixit, scies autem postea, gnarus eum, si scivisset, adhuc repugnaturum fuisse.
70.2.22 Neque dixit Petrus, Doce nunc me, ut sinam: sed quod longe vehementius erat, ne scire quidem sustinuit: sed instat rursus, Non lavabis mihi pedes. Ubi autem comminatus est, statim cessit.
70.2.23 Quid autem significat, scies postea? Quandonam? Quando in nomine meo daemonia ejicies, cum me videris in caelum assumi, cum a Spiritu didiceris me a dextris sedere, tunc cognosces quid nunc factum sit.
70.2.24 Quid ergo Christus? Quia Petrus dixerat, Non tantum pedes, sed et manus et caput. Qui lotus est, inquit, non indiget, nisi ut pedes lavet; sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciebat enim quis traditurus esset eum.
70.2.25 Si mundi sunt, cur lavas pedes eorum? Ut vos modestiam discatis1862: nos modestiam discamus. Ideo quod vilissimum membrorum videtur esse, solum lavit. Quid significat illud, Qui lotus est? Id est, qui purus est.
70.2.26 Num illi puri erant, qui nondum a peccatis liberi erant, nec Spiritu dignati, cum adhuc peccatum dominaretur, et maledictionis chirographum maneret, necdum victima esset oblata?
70.2.27 Quomodo igitur illos esse puros dicit? Verum ne putes, quia puros illos dicit, esse prorsus a peccatis liberos, addidit: Jam vos mundi estis, propter sermonem quem loquutus sum vobis; hoc est, hac tantum ratione mundi estis.
70.2.28 Jam lucem accepistis, jam a Judaico errore liberi estis. Nam propheta dicit: Lavamini, mundi estote, abjicite malitiam ab animabus vestris. Itaque qui talis est, lotus est et purus.
70.2.29 Quia ergo omnem malitiam ab anima respuerant, et pura mente cum illo versabantur; ideo secundum propheticum sermonem dicit, Qui lotus est, jam mundus est.
70.2.30 Non lavacrum illud per aquam et Judaicum dicit, sed conscientiae purgationem.
70.3.1 Simus ergo et nos mundi, discamus bene facere. Quid est bene facere? Judicate pupillo, defendite viduam: et venite, disceptemus, dicit Dominus.
70.3.2 Frequenter in Scriptura viduarum et pupillorum fit mentio. At nobis illorum nulla ratio est. Atqui cogita quanta sit reposita merces.
70.3.3 Si fuerint, inquit, peccata vestra sicut puniceum, ut nivem dealbabo; si ut coccinum, ut lanam dealbabo. Defensore namque caret vidua; ideo magnam illius curam habet.
70.3.4 Vidua enim cum possit secundas adire nuptias, ob Dei timorem viduitatis aerumnas tolerat. Manum ergo ipsis porrigamus omnes et viri et mulieres, ne quando viduitatis molestias subeamus.
70.3.5 Sin subeamus, magnam nobis experiundae benignitatis ansam parabimus. Non parva vis lacrymarum viduae est; sed potest illa vel ipsum caelum aperire.
70.3.6 Ne ergo illis insultemus, nec calamitatem augeamus, sed omni modo feramus opem. Si ita faciamus, multam nobis securitatem comparabimus et in hoc saeculo et in futuro.
70.3.7 Non enim hic tantum, sed et illic nobis opem ferent, dum maximam peccatorum nostrorum partem, ob beneficia ipsis praestita abscindent, et id nobis conciliabunt ut possimus ante tribunal Christi adstare cum fiducia,
70.3.8 quam nos omnes assequi contingat gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.