70.2.16 Quia igitur a multo amore hoc agebat, ab eodem eum capit rursus. Sicut igitur illic uehementer increpans et dicens: Scandalum mei es, ita et hic. Nisi te lauero, non habebis partem mecum.
70.2.16 Nam ob nimiam dilectionem ita locutus est, cui etiam Christus uicem reddit. Vt enim tunc ualde eum increpitans inquit: Scandalum mihi es, ita et nunc: Si non lauero te, non habebis partem mecum.
70.2.16 nam ob nimiam dilectionem ita locutus est, cui etiam Christus vicem reddit. vt enim tunc valde eum increpitans inquit, Scandalum mihi es: ita et nunc, Si non lauero te, non habebis partem mecum.
70.2.16 Quia igitur id ex vi amoris faciebat, hinc quoque capitur a Christo. Ut ergo tunc vehementer increpavit, dixitque, Scandalum es mihi; sic et hoc loco dicit, Nisi lavero te, non habebis partem mecum.