Omelia LXX (lxix)

70.1.1 Ante diem autem Paschae sciens Iesus quia venit hora, vt transeat ex hoc mundo ad patrem: cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

70.1.2 Imitatores mei estote, inquit Paulus, sicut ego Christi. Propterea enim carnem ex massa nostri corporis accepit, vt per eam nos virtutem erudiret.

70.1.3 In similitudinem, inquit, carnis peccati, et de peccato peccatum in carne damnauit. et ipse inquit, Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde:

70.1.4 quod non verbis tantum, sed et re ipsa ostendit. Siquidem et Samaritanum eum Iudaei, et daemonium habentem, et deceptorem appellabant: et lapides in eum iecerunt,

70.1.5 et nunc quidem ministros miserunt Pharisaei, vt eum perderent: nunc vero alios qui ei insidias tenderent,

70.1.6 et ipsi nonnunquam in contumelias prorumpebant, cum non modo nihil haberent quod accusarent, sed plurimis essent beneficiis affecti:

70.1.7 neque adhuc cessat a beneficiis aut verbo, aut opere: et cum a seruo caederetur, inquit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis?

70.1.8 Et haec aduersus inimicos, et insidiatores: videamus qualis in discipulos fuerit. Quid facit nunc vel aduersus proditorem?

70.1.9 Qui enim maxime odio dignus erat, vtpote discipulus et familiaris, eiusdem mensae consors, et qui miracula viderat, et omnibus interesse dignus habitus est, aliis tamen grauius peccauit:

70.1.10 Lapides quidem in Iesum non iecit, neque in contumelias prorupit, sed eum prodidit1603: prodididit ac tradidit: hunc quam humane accipiat, operae precium est intueri. Lauit eius pedes, quo officio cohibere eum a scelere illo voluit,

70.1.11 Atqui si voluisset, poterat eum arefacere, quemadmodum et ficum: et scindere, vt petras, et velum. Sed non necessitate,

70.1.12 sed voluntate propria volebat eum a proditione abducere, ideo lauat eius pedes. neque hoc infoelix ille reueritus est.

70.1.13 Ante diem autem Paschae, inquit, sciens Iesus quia venit hora eius. Non tunc sciuit, sed cum fecit quod fecit antea sciebat. Vt transeat. Perquam sapienter euangelista transitum eius mortem appellat.

70.1.14 Cum eos relicturus esset, vehementiorem dilectionem ostendit: hoc enim significat dicens, Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Nihil omisit, quod vehementer amantem deceret.

70.1.15 Sed quid a principio hoc non fecit? Maiora posterius reseruat, vt eorum in se charitatem augeret, animaretque, vt futura mala forti animo subirent.

70.1.16 Suos autem dicit, secundum familiaritatis rationem: nam alios etiam suos secundum opificium appellat. vt cum dicit: Et sui eum non receperunt.

70.1.17 Quid autem signat illa particula, qui erant in mundo? Quoniam etiam mortui sui erant: vt Abraham, Isaac et Iacob, et alii plurimi, sed hi non erant in mundo.

70.1.18 Vides et veteris, et noui testamenti eum deum esse? Quid sibi vult ea particula, In finem dilexit eos? hoc est, semper dilexit, et magnae dilectionis hoc signum ponit.

70.1.19 Atqui alibi aliud signum dicit, nempe ponere pro amicis suis animam, sed hoc nondum fecerat. Qua autem gratia hoc fecit?

70.1.20 Quia multo mirabilius erat, quando clarior apud omnes apparuit, et non parum in discessu suo consolatus est.

70.1.21 Cum enim essent maiorem in modum dolituri, aequalem illi dolori consolationem affert. Et coena facta, cum diabolus iam misisset in cor, vt traderet eum Iudas.

70.1.22 Hoc perterritus addidit euangelista, quod eum qui se iam tradere proposuerat, lauerit:

70.1.23 ostenditque maximam Iudae maliciam, quod ne mensae quidem communicatio eum cohibuit, vt maxime solet, cum ad vltimum vsque diem eum magistrum habuerit, qui1603: quod ipsum sustineret,

70.1.24 sciretque omnia ei tradita a patre, et quod a deo venisset, et ad deum iret.

70.1.25 Aut hoc inquit: Quod cum talis et tantus esset, et a deo veniret, et ad deum iret, cum omnium dominaretur, id molitus est, neque reueritus est tantam rem aggredi.

70.1.26 Traditionem autem hoc in loco fidelium salutem appellari mihi videtur. Nam et cum dicit, Omnia mihi tradita sunt a patre meo: hanc dicit traditionem, sicut cum inquit: Tui erant, et mihi eos dedisti.

70.1.27 et iterum: Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit eum: et, nisi datum sit ei desuper. Aut hoc, inquit, aut quod nihilo minor ex hoc esset futurus, qui a deo venit, et ad deum vadit, et omnia comprehendit.

70.1.28 Cum vero traditionem audis, nihil humanum suspiceris: honorem enim erga patrem et concordiam signat.

70.1.29 Quemadmodum enim pater ei tradidit, ita et ipse patri: et hoc indicat Paulus inquiens, Cum tradet regnum deo, et patri.

70.1.30 hoc autem, hoc in loco humanius locutus est, multam eorum curam, et incredibilem dilectionem prae se ferens, tanquam familiares eos curans, bonorum matrem humilitatem, docens, quam et principium, et finem, inquit, esse virtutis.

70.1.31 Sed quid additur, A deo venit, et ad eum vadit? hoc est, digna eo facit, qui inde profectus est, et eo reuertitur: et sic omnem pessundat superbiam. Et cum surrexisset1603: resurrexisset a coena, positis vestibus.

70.2.1 Considera quo modo non lauando tantum, sed et aliter humilitatem ostendit. Non enim priusquam discumberent, sed post omnium discubitum surgit a coena.

70.2.2 inde non simpliciter lauat, sed ponit vestimenta, ac etiam linteo se praecinxit. Neque his contentus ipse peluim impleuit, ipse nemine iusso omnia fecit:

70.2.3 exemplo docens non remisse et frigide bona opera, sed quam diligentissime facienda.

70.2.4 Mihi videtur primum eum proditoris lauasse pedes. Coepit enim, inquit, lauare: et inde venit ad Simonem Petrum, qui dicit ei: Tu mihi lauas pedes?

70.2.5 His, inquit, manibus, quibus oculos aperuisti, leprosos mundasti, mortuos suscitasti. Habet enim haec particula magnam significationem,

70.2.6 quare non oportuit aliud dicere, quam tu, quod per se verbum sufficiens fuit, quo omnia demonstrarentur. Iure autem quispiam quaereret, quo modo nullus aliorum lauari recusauit praeter Petrum? quod non parui amoris fuit, et reuerentiae argumentum.

70.2.7 Quae nam est causa? Arbitror ante omnes proditoris pedes lauasse, inde venisse ad Petrum, a quo et caeteri admoniti sunt quid esset faciendum.

70.2.8 Quod enim alium quempiam ante lauerit, constat ex eo quod dicit, Cum autem venisset ad Petrum. Sed non est vehemens in accusando euangelista.

70.2.9 Id enim verbum, Coepit: alium ante lauasse significat: quod et si Petrus primus erat, credibile tamen est proditorem impudenter ante apostolorum principem discubuisse.

70.2.10 Nam et aliunde impudentia eius ostenditur, cum intingeret cum magistro, et cum reprehensus minime compunctus est.

70.2.11 Petrus autem semel antea increpatus, eaque cum ex vehementi amore verba fuisset locutus, ita cohibitus est, vt titubaret, et tremeret, vt non deinde auderet ipse Christum interrogare, sed alium submitteret: Iudam autem frequenter reprehensum nihil pudebat.

70.2.12 Cum ergo venisset ad Petrum, dicit ei Petrus: Domine: tu mihi lauas pedes? Respondit Iesus: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea.

70.2.13 Hoc est, quod hinc sequatur emolumentum, quod doctrinae exemplum, et quo modo expediat in omnem nos adduci humilitatem.

70.2.14 Petrus autem adhuc renuit: Non lauabis mihi pedes in aeternum. Quid facis Petre? oblitus es quae ante dixeras?

70.2.15 Non dixisti, Absit a te et audisti, vade post me satana: et adhuc non admoneris, sed nimius es in refutando? Quid ni? inquit. Res magna est et admiranda:

70.2.16 nam ob nimiam dilectionem ita locutus est, cui etiam Christus vicem reddit. vt enim tunc valde eum increpitans inquit, Scandalum mihi es: ita et nunc, Si non lauero te, non habebis partem mecum.

70.2.17 Quid tum Petrus ardens, et feruore quodam incensus? Domine, inquit, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. In recusando vehemens Petrus, et in permittendo vehementior, vtrunque ex amore.

70.2.18 Sed cur non dixit Iesus quam ob rem id faceret, sed minatus est? Quoniam non acquieuisset.

70.2.19 nam si dixisset, Sine te lauem, per hoc enim vos humilitatis admoneo,1603: admoneo? profecto sine vllo exemplo se admonitum asseruisset:

70.2.20 sed nunc repulsae minis et separationis perterritus, continuo paret. Ipse enim erat qui frequenter quo iret interrogabat, qui animam pro eo se positurum dicebat.

70.2.21 Si enim cum audiret, Nescis1603: Nescio quod ego facio, scies autem postea: non tamen parebat, longe minus si intellexisset: ideo inquit, Scies postea: haud inscius ita etiam repugnaturum.

70.2.22 Neque Petrus causam rogauit, sed vehementius accensus, ne passus est quidem doceri, sed renuit: Tu mihi lauas pedes? Post minas autem statim mollitus est.

70.2.23 Quid autem significat, Scies postea? Quando? Cum in nomine meo daemonia eiicies, cum in coelum me assumi suspicies, cum a spiritu intelliges me ad patris dexteram sedere, tunc cognosces cur hoc faciam.

70.2.24 Christus autem, cum dixisset Petrus, Non tantum pedes, sed et manus, et caput: Qui lotus est, inquit, non indiget, nisi vt pedes lauet, sed est totus mundus, Iam vos mundi estis propter verba quae locutus sum vobis.

70.2.25 At si mundi sunt, qua gratia lauas pedes? Vt modestiam doceam, propterea vilius membrum elegit. Lotus autem, hoc est mundus. Nunquid ergo mundi non erant?1603: erant.

70.2.26 Nondum a peccatis erant liberi, neque spiritu sancto digni habiti fuerant, peccato et maledicto adhuc regnante, et chirographo non abolito, neque oblata victima.

70.2.27 Quo modo ergo mundos dicit1603: dixit? Ne propterea arbitrareris ideo mundos dixisse, quod nullis essent peccatis obnoxii, addidit: Iam vos mundi estis propter verba quae locutus sum vobis: hoc est, hac tantum ratione estis mundi.

70.2.28 Iam lumen recepistis, iam errore liberati estis Iudaeorum, nam et propheta inquit: Lauamini, et mundi estote, abiicite maliciam ab animis vestris. Itaque talis lotus et mundatus est,

70.2.29 cum omnem animae maliciam abiecerit, et syncera mente deo adhaeserit. Ideo secundum propheticum sermonem inquit: qui lotus est, iam mundus est.

70.2.30 Neque enim Iudaicam aquae lotionem, sed opificii purgationem intelligit.

70.3.1 Fiamus ergo et nos mundi, discamus benefacere. Et quo modo possumus? Iudicate pupillo, iustificate viduam, et venite disputemus.

70.3.2 Frequenter in sacris scripturis mentio fit viduarum et orphanorum, sed nobis nulla eorum ratio. Veruntamen audi quantum illic mercedis.

70.3.3 Si fuerint peccata vestra vt coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Neque enim habet defensorem vidua, ideo multa de ea ratio habetur:

70.3.4 quae cum secundis nuptiis coniungi sibi liceret, dei timore in viduitate multa perpetitur: eis igitur manus porrigamus omnes viri et mulieres, ne quando viduitatis molestias subeamus:

70.3.5 et si subierimus, benignitatum in nos materiam benignitate nostra comparemus. Non parua vis lachrymarum viduae est, sed ipsum possunt coelum aperire.

70.3.6 Nolimus eis insultare, ne augeamus calamitatem, sed pro viribus opitulemur. Ita nos et in hoc, et in futuro seculo muniemus:

70.3.7 neque enim in hac duntaxat vita, sed in illa quoque nobis aderunt, et ob nostra in se officia maximam peccatorum nostrorum partem praecident, atque delebunt, et fidenter facient nos ante iudicis tribunal comparere:

70.3.8 quo vtinam omnes pertingere possimus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY