70.2.27 Qualiter igitur eos mundos esse dicit? Vt enim non propter hec estimes eos mundos ut a peccatis erutos induxit: Inde uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis. Hoc est, hac interim estis mundi.
70.2.27 Quomodo ergo mundos dicit? ne propterea arbitrareris ideo mundos dixisse, quod nullis essent peccatis obnoxii, addidit: Iam uos mundi estis, propter uerba quae locutus sum uobis, hoc est, hac tantum ratione estis mundi.
70.2.27 Quo modo ergo mundos dicit1603: dixit? Ne propterea arbitrareris ideo mundos dixisse, quod nullis essent peccatis obnoxii, addidit: Iam vos mundi estis propter verba quae locutus sum vobis: hoc est, hac tantum ratione estis mundi.
70.2.27 Quomodo igitur illos esse puros dicit? Verum ne putes, quia puros illos dicit, esse prorsus a peccatis liberos, addidit: Jam vos mundi estis, propter sermonem quem loquutus sum vobis; hoc est, hac tantum ratione mundi estis.