Homilia LXX (lxix)
70.1.1 Ante diem autem Pascae, sciens Iesus quia uenit hora, ut transeat ex hoc mundo ad patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in fine1470/1486/1530: finem dilexit eos.
70.1.2 Imitatores mei estote, inquit Paulus, sicut ego Christi. Propterea enim carnem ex massa nostri corporis accoepit, ut per eam nos uirtutem erudiret.
70.1.3 In similitudinem, inquit, carnis peccati, et de peccato peccatum in carne damnauit. Et ipse inquit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.
70.1.4 Quod non uerbis tantum, sed et re ipsa ostendit. Siquidem et Samaritanum eum Iudaei et daemonium habentem et deceptorem appellabant, et lapides in eum iecerunt,
70.1.5 et nunc quidem ministros miserunt Pharisaei, ut eum perderent, nunc alios, qui ei insidias tenderent,
70.1.6 et ipsi non nunquam in contumelias prorumpebant, cum non modo nihilB: nihil non modo haberent, quod accursarent, sed plurimis essent beneficiis affecti.
70.1.7 Neque adhuc cessatF: cessit a beneficiis aut uerbo aut operae, et cum a seruo caederetur, inquit: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo, si autem bene, quid me caedis?
70.1.8 et haec aduersus inimicos et insidiatores. Videamus qualis in discipulos fuerit. Quid facit nunc?1470/1486/1530: nunc uelB: nihil aduersus proditorem.1470/1486/1530: proditorem?
70.1.9 Qui enim maxime odio dignus erat, utpote discipulus et familiaris, et qui miracula uideratF: uiderit, et omnibus interesseF/1470: interesset dignus habitus estF: es, et grauius peccauit.
70.1.10 (Lapides quidem in Iesum non iecerat, neque in contumelias prorupit, sed prodidit1470/1486/1530: om..) Hunc quam humane accipiat, operae precium est intueri. Lauit eius pedes, quo officio cohibere eum a scelere illo uoluit.
70.1.11 Atqui si uoluisset, poterat eum arefacere, quemadmodum et ficum, et scindere ut petras et uelum, sed non necessitate,
70.1.12 sed uoluntate propria uolebat eum a proditione abducere. Ideo lauitF/1470/1486/1530: lauat eius pedes. Neque hoc infelix ille reueritus est.
70.1.13 Ante diem1530: diem autem Paschae, inquit, sciens Iesus quia uenit hora. Non tunc sciuit, sed cum fecit, quod fecit, Vt transeat, per quam sapienter Euangelista transitum eius mortem appellat.
70.1.14 Cum eos relicturus esset, uehementiorem dilectionem ostendit. Hoc enim significat: Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in fine1470/1486/1530: finem dilexit eos. Nihil omisit, quod uehementer amantem deceret.
70.1.15 Sed quid a principio non hocB/1470/1486/1530: hoc non fecit? Maiora posterius reseruat, ut eorum in se caritatem augeret animaretque, ut futura mala forti animo subirent.
70.1.16 Suos autem secundum familiaritatis rationem, alios secundum opificium appellat, ut cum dicit: Et sui eum non receperunt.B: receperunt?
70.1.17 Quid autem significat1470/1486/1530: signat ea1470/1486/1530: illa particula, in mundo? Quoniam etiam mortui sui erant, ut Abraam, Isaac et Iacob et alii plurimi, sed hi non erant in mundo.
70.1.18 Vides et ueteris et noui testamenti eum deum esse? Quid sibi uult ea particula: In fine1470/1486/1530: finem dilexit eos? hoc est, semper dilexit, cuius signum hoc dicit.
70.1.19 Atqui saepe aliud1530: alias inquit, ponere se pro amicis suis animam, sed hocB: hec non dum fecerat. Qua autem gratia hoc fecit?
70.1.20 quia multo mirabilius erat, quandoB: quam clarior apud omnes apparuit, et non parum in discessu suo consolatus est.
70.1.21 Cum enim essent maiorem in modum dolituri, aequalem illi dolori consolationem affert. Et coena facta cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas.
70.1.22 Hoc perterritus addidit Euangelista, quod qui se iam tradere proposuerat, lauerit,
70.1.23 ostenditque maximam Iudae malitiam, quod ne mensae quidem communicatio eum cohibuit, ut maxime solet. Non1530: om. quod1486: om.; 1530: cum1486: om.; 1530: cum ad ultimum usque diem eum magistrum habuerit,
70.1.24 scieritque1530: sciretque omnia ei tradita a patre, etF: om. quod a deo uenisset, et ad deum iret,
70.1.25 uel1470/1486/1530: nihil inquit quod: Cum talis et tantus esset, et a deo ueniret, et ad deum iret, cum omnium dominaretur, id molitus est, neque reueritus est tantam rem aggredi.
70.1.26 Traditionem autem hoc in loco fidelium salutem appellari mihi uidetur. Nam et cum dicit: Omnia mihi tradita sunt a patre meo, hac dicit traditionem1470/1486/1530: traditione, sicut cum inquit: Tui erant, et mihi eos dedisti.
70.1.27 Et iterum: Nemo potest uenire ad me, nisi pater traxerit eum, et nisi datum esset1470/1486/1530: sit ei desuper. Aut hoc inquit, aut quod nihilo minor ex hoc esset futurus, qui a deo uenit, et ad deum uadit, et omnia comprehendit.
70.1.28 Cum uero traditionem audis, nihil humanum suspiceris. Honorem enim erga patrem et concordiam significat1470/1486/1530: signat.
70.1.29 Quemadmodum enim pater ei tradidit, ita et ipse patri, et hoc indicat Paulus inquiens: Cum tradet regnum deo et patri.
70.1.30 Hoc autem1470/1486/1530: autem hoc in loco humanius locutus est, multam eorum curam et incredibilem dilectionem prae se ferens, tanquam familiares eos erudiens bonorum matrem humilitatem, quam et principium et finem inquit esse uirtutis.
70.1.31 Sed quid additur: A deo uenit et ad deum1530: eum uadit? hoc est, digna eo facit, qui inde profectus est, et eo reuertitur, et sic omnem pessundat superbiam. Et cum surrexisset a coena, positis uestibus.
70.2.1 Consydera quomodo non lauando tantum, sed et aliter humilitatem ostendit. Non enim priusquam discumberent, sed post omnium discubitum, surgit a coena.
70.2.2 Inde non simpliciter lauat, sed ponit uestimenta, ac etiam linteum1530: linteo se precinxit. Neque his contentus ipse peluim impleuit. Ipse nemine iusso omnia fecit,
70.2.3 exemplo docens non remisse et frigide bona opera, sed quam diligentissime facienda.
70.2.4 Mihi uidetur proditoris eum primum1470/1486/1530: primum eum proditoris lauisseF/1470/1486/1530: lauasse pedes. Coepit, inquit, lauare. Et inde uenit ad Simonem Petrum, qui dicit ei: Tu mihi lauas pedes?
70.2.5 His, inquit, manibus, quibus oculos aperuisti, leprosos mundasti, mortuos suscitasti. Habet enim haec particula magnam significationemB: significantiam.
70.2.6 Quare non oportuit aliud dicere quam tu, quod per se uerbum sufficiens fuit, quo omnia demonstrarentur. Iure autem quispiam quaeret1530: quaereret, quomodo nullus aliorum lauari recusauerit1470/1486/1530: recusauit praeter Petrum,1530: Petrum? quod non parui amoris fuit et reuerentiae argumentum.
70.2.7 Quae nam est causa? Arbitror ante omnes proditoris pedes lauasse, inde uenisse ad Petrum, a quo et caeteri admoniti sunt, quid esset faciendum.
70.2.8 Quod enim alium quempiam ante lauerit, constat, cum dicit: Venit ad Petrum. Sed non est uehemens in accusando Euangelista.
70.2.9 Id enim uerbum coepit, alium ante lauasseB: lauisse significat. Quod et si Petrus primus erat, credibile tamen est proditorem impudenter ante apostolorum principem discubuisse.
70.2.10 Nam et aliunde impudentia eius ostenditur, cum intingeret cum magistrio, et cum reprehensus minime compunctus est.
70.2.11 Petrus autem semel antea increpitus1530: increpatus, et nunc his dictis ita cohibitus est, ut titubaret et tremeret, ut non deinde auderet ipse Christum interrogare, sed alium submitteret1486/1530: submittere. Iudam autem frequenter reprehensum nihil pudebat.
70.2.12 Cum ergo uenisset ad Petrum, dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lauas pedes? Respondit Iesus: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea,
70.2.13 hoc est, quod hinc sequatur emolumentum, quod doctrinae exemplum, et quomodo expediat in omnem uos1470/1486/1530: nos adduci humilitatem.
70.2.14 Petrus autem adhuc renuit: Non lauabis mihi pedes in aeternum. Quid facis, Petre? Oblitus es quae antea1530: ante dixeras?
70.2.15 Non dixisti: Absit a te?1486/1530: te: et audisti: Vade post me, Satana?1470/1486: post me sathane.; 1530: post satana:1470/1486: post me sathane.; 1530: post satana:. et adhuc non admoneris?1470/1486/1530: admoneris sed nimius es in recusando.1470/1486/1530: refutando? Quid ni? inquit.F: Quid ni inquit.; 1470/1486: Quid ni inquit?F: Quid ni inquit.; 1470/1486: Quid ni inquit? Res magna est et admiranda.
70.2.16 Nam ob nimiam dilectionem ita locutus est, cui etiam Christus uicem reddit. Vt enim tunc ualde eum increpitans inquit: Scandalum mihi es, ita et nunc: Si non lauero te, non habebis partem mecum.
70.2.17 Quid tum Petrus feruore quodam incensus?B/F: incensus. Domine, inquit, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. In recusando uehemens Petrus, et in permittendo uehementior, utrumque ex amore.
70.2.18 Sed cur non dixit Iesus quamobrem id faceret, sed minatus est? Quoniam non acquieuisset.
70.2.19 Nam si dixisset: Sine te lauem, ut uos humilitatis admoneam, profecto sine alio1470/1486/1530: illo exemplo se admonitum asseruisset.
70.2.20 Sed nunc repulsae minisB: minus perterritus continuo paret. Ipse enim erat, qui frequenter quo iret, interrogabat, qui animam pro eo se positurum dicebat.
70.2.21 Si enim cum audiret: Nescis quod ego facio, scies autem postea, non tamen parebat, longe minus si intellexisset. Ideo inquit: Scies postea, haud inscius ita etiam oppugnaturum.
70.2.22 Neque Petrus causam rogauit sed uehementius accensus, ne passus est quidem doceri, sed renuit: Tu mihi lauas pedes? Post minas autem statim mollitus est.
70.2.23 Quid autem significat:B: significat? Scies postea? Quando? Cum in nomine meo daemonia eiicies, cum in caelum me assumi suspicies, cum a spiritu intelligesB: intelligis me ad patris dexteram sedere, tunc cognosces, cur hoc faciam.
70.2.24 Christus autem,B: autem? cum dixisset Petrus: Non tantum pedes sed et manus et caput, Qui lotus est, inquit, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus1470/1486/1530: totus mundus. Iam uosB: nos mundi estis, propter uerba quae locutus sum uobis.
70.2.25 At si mundi sunt, qua gratia lauas pedes? ut modestiam doceam, propterea uilius membrum elegit, lotus autem hoc est mundus. Nunquid ergo mundi non erant?
70.2.26 Non dum a peccatis erant liberi, neque spiritu sancto digni habiti fuerantF: fuerat, peccato et maledicto adhuc regnante, et chirographo non abolito, neque oblata uictima.
70.2.27 Quomodo ergo mundos dicit? ne propterea arbitrareris ideo mundos dixisse, quod nullis essent peccatis obnoxii, addidit: Iam uos mundi estis, propter uerba quae locutus sum uobis, hoc est, hac tantum ratione estis mundi.
70.2.28 Iam errore liberati estis Iudaeorum. Nam et propheta inquit: Lauamini et mundi estote, abiicite malitiam ab animis uestris. Itaque talis lotus et mundatus est.
70.2.29 Cum omnem animae malitiam abiecerit, et sincera mente deo adheserit. Ideo secundum propheticum sermonem inquit: Qui lotus est, iam mundus est.
70.2.30 Neque enim Iudaicam aquae lotionem, sed opificii purgationem intelligit.
70.3.1 Fiamus ergo et nos mundi, discamus benefacere. EtB: om. quomodo possumus? Iudicate pupillo, iustificate uiduam, et uenite et1470/1486/1530: om. disputemus.
70.3.2 Frequenter in sacris scripturis mentio fit uiduarum et orphanorum, sed nobis nulla eorum ratio. Veruntamen audi quantum illic mercedis:
70.3.3 Si fuerint peccata uestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur, et si fuerint rubra quasi uermiculus, uelut lana alba erunt. Neque enim habet defensorem uidua. Ideo multa de eo1530: ea ratio habetur,
70.3.4 quae cum secundis nuptiis coniungi sibi liceret, dei timore in uiduitate multa mala1470/1486/1530: om. perpetitur. Eis igitur manus porrigamus omnes et1530: om. uiri et mulieres, ne quando uiduitatis molestias subeamus,
70.3.5 et si subierimus, benignitatis1470/1486/1530: benignitatum in nos materiam benignitate nostra comparemus. Non parua uis lacrymarum uiduae est, sed ipsum possunt caelum aperire.
70.3.6 Nolimus eis insultare, ne augeamus calamitatem, sed pro uiribus opitulemur. Ita nos et in hoc et futuro1530: in futuro saeculo muniemus.
70.3.7 Neque enim in hac duntaxat uita, sed in illa quoque nobis aderunt, et ob nostra in se officia maximam peccatorum nostrorum partem precident atque delebunt, et fidenter facient nos ante iudicis tribunal comparere,
70.3.8 quo utinam omnes pertingere possimusB: possumus. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in saecula1470/1486: secula Amen; 1530: secula seculorum, Amen1470/1486: secula Amen; 1530: secula seculorum, Amen.