PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

70.2.20 Nunc autem quid ait? Quod maxime formidabat et tremebat, hoc scilicet abscindi ab eo. Ipse enim est qui continue dicebat: Quo uadis? Propterea et dicebat quoniam et animam, ait, tradam pro te.
CLOSE
Griffolini

70.2.20 Sed nunc repulsae minisB: minus perterritus continuo paret. Ipse enim erat, qui frequenter quo iret, interrogabat, qui animam pro eo se positurum dicebat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

70.2.20 sed nunc repulsae minis et separationis perterritus, continuo paret. Ipse enim erat qui frequenter quo iret interrogabat, qui animam pro eo se positurum dicebat.
CLOSE
Montfaucon

70.2.20 At nunc quid dicit Christus? Quod Petrus maxime timebat, ne separaretur a Domino. Ille enim erat qui frequenter quo iret interrogabat; ideo dicebat, Animam meam dabo pro te.