Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXX (Paris fol.123va-124vb; Harley fol.159ra-160va)
70.1.1 Ante festum uero Pasche, uidens Ihesus quoniam uenit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad patrem, amans proprios qui in mundo, in finem amauit eos.
70.1.2 Imitatores mei sitis ait apostolus, sicut ego Christi. Propter hoc enim et carnem suscepit ex massa nostra ut per eam nos erudiat ad uirtutem.
70.1.3 In similitudinem enim, ait, carnis peccati condempnauit peccatum in carne. Et ipse ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.
70.1.4 Et hoc non per uerba solum, sed et per res edocuit. Etenim et Samaritanum et demonium habentem eum uocabant et erroneum et lapides immiserunt aduersus eum.
70.1.5 Et nunc quidem ministros miserunt Pharisei ut eum interficerent, nunc autem alios submiserunt insidiantes.
70.1.6 Et ipsi multociens iniuriantes extiterunt, et hoc in nullo habentes incusare, sed et beneficia habentes ab eo continue.
70.1.7 Sed tamen post tot non desistit eis benefaciens et per uerba et per res, et ministro quodam alapam dante, ait: Si quidem male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Si uero bene, quid me cedis?
70.1.8 Sed illa quidem ad inimicos et eos qui insidiabantur. Videamus autem et ad discipulos quid facit nunc, magis autem et que nunc facit ad insidiatorem.
70.1.9 Quem enim omnium maxime oportebat odire, quoniam discipulus existens et mensis et sale communicans et miracula uidens, et tantis dignus effectus, omnibus fecit difficiliora.
70.1.10 Lapides quidem non mittens neque conuicians sed prodens eum et tradens. Hunc igitur uide qualiter amicabiliter suscipit, lauans eius pedes. Etenim hac a nequicia uolebat detinere illum.
70.1.11 Et nimirum licebat si demum uellet et siccare eum, sicut et ficum et incidere, sicut petras scidit, et findere sicut uelum.
70.1.12 Sed uolebat necessitate sed optione ab insidiis eum abducere. Propterea lauit et ei pedes, et neque ob hoc uerecundatus est miser ille et infelix.
70.1.13 Ante festum enim Pasche, ait, sciens Ihesus quoniam uenit hora eius. Non tunc sciens sed quando fecit quod fecit, sciens olim ut transeat. Magniuoce euangelista transitum eius mortem uocat.
70.1.14 Debens enim derelinquere eos ait, maiorem amorem faciens demonstrabat. Amans enim in finem amauit eos, hoc est nichil dereliquit eorum que eum qui ualde amat decens est facere.
70.1.15 Quid autem utique non umquam a principio hoc fecit? Ea que maiora sunt postea adiecit ut eorum intendat familiaritatem et multam eis predeponat consolationem, ad ea que superuenire debebant uersuta.
70.1.16 Proprios autem eos uocat secundum familiaritatis rationem quia et alios proprios dicit secundum conditionis rationem, ut cum dicat: Proprii eum non receperunt.
70.1.17 Quid autem est eos qui in mundo? Quia eius erant proprii et qui defuncti, qui circa Abraham, Ysaac et Iacob, et qui uel illos. Sed non in mundo erant illi.
70.1.18 Vides quoniam et ueteris et noui testamenti ipse est Deus? Quid autem est: In finem amauit eos? Mansit amans continue et argumentum multi amoris hoc ait.
70.1.19 Et nimirum multis in locis aliud ait, hoc scilicet animam ponere pro amicis. Sed nondum illud factum erat. Cuius gracia hoc fecit?
70.1.20 Quoniam multo mirabilius erat quando clarior apparuit, sed et mitigationem non paruam reliquit debens recedere.
70.1.21 Quia enim debebant dolere uehementer, coequam eis consolationem per hoc inducit. Et cena facta dyabolo mittente in cor Iude ut traderet eum.
70.1.22 Hoc stupens interseruit euangelista quoniam hunc qui iam prodere statuerat eum, lauit.
70.1.23 Ostendit autem multam eius nequiciam quoniam neque salis eum communicatio detinuit quod maxime nouit detinere nequiciam cuiusque. Non hoc usque ad ultimum diem permanere magistrum eius supportantem.
70.1.24 Sciens quoniam omnia ei tradidit pater, et quoniam a Deo exiuit, et ad Deum uadit.
70.1.25 Aut hoc ait quoniam qui tantus et talis qui a Deo uenit et ad Deum uadit qui omnia tenet hoc operatus est, et neque ita dedignatus est suscipere rem tantam.
70.1.26 Traditionem autem ut michi demum uidetur fidelium salutem hic uocat. Etenim cum dicat: Omnia michi tradita sunt a patre meo, hanc dicit traditionem. Et sicut ait: Tui erant et michi eos dedisti.
70.1.27 Et rursus: Nullus potest uenire ad me nisi pater traxerit illum. Et quoniam nisi fuerit ex celo. Aut hoc ait quoniam in nullo debebat minorari ab hoc a Deo exiens et ad Deum uadens et omnia habens.
70.1.28 Cum autem audieris traditionem, nichil humanum suspiceris. Eum eum qui ad patrem ostendit honorem et concordiam.
70.1.29 Sicut enim pater ei tradit, ita ipse patri. Et ostendit hoc Paulus, dicens: Cum tradiderit regnum Deo et patri.
70.1.30 Humanius autem hic dixit, multam circa eos procurationem monstrans, et ineffabilem circa eos monstrans amorem quoniam ut proprios procurabat de reliquo, docens eos matrem bonorum humilitatem quam et principium et finem dixit esse uirtutis animi.
70.1.31 Quid igitur additum est hoc, id est: A Deo exiuit et ad Deum audit? Hoc digna faciebat eius qui illinc uenit et illuc abit uniuersum conculcans tumorem. Et exurgens a cena et ponens uestimenta.
70.2.1 Vide qualiter non in lauando solum ostendit humilitatem, sed et aliter. Non enim antequam recumberet, sed postquam resederunt omnes, tunc surrexit.
70.2.2 Deinde neque simpliciter lauat, sed uestimenta deponens; et neque usque ad hoc stetit, sed et lintheum precinxit; et neque hoc contentus est, sed et ipse impleuit peluim; et non alii implere iussit, sed omnia ipse operatur hec,
70.2.3 per omnia monstrans quoniam non execrabiliter oportet facere talia cum benefecerimus, sed cum omni studio.
70.2.4 Michi uero uidetur proditoris primi lauasse pedes. Incepit, enim ait, lauare ab ultimis et tunc uenit ad Petrum. Quando uero uenit, dicit ei ille: Tu meos lauas pedes?
70.2.5 Manibus hiis, ait, quibus oculos aperuisti et leprosos mundasti et mortuos suscitasti? Multam autem ostentationem et hoc habet.
70.2.6 Idcirco neque opus fuit ei quid plus dicere quam hoc, id est: tu. Etenim secundum seipsum sufficiens erat omne ostendere. Queret autem utique quis decenter, qualiter nullus eum aliorum prohibuit, sed Petrus solus? Quod non parui amoris et uerecundie erat.
70.2.7 Que igitur est causa? Michi uidetur prius proditorem lauasse, deinde ad Petrum uenisse, et alios ab illo castigatos de reliquo.
70.2.8 Nam quoniam et alium aliquem quidem ante ipsum lauit, manifestum est ex eo quod dicit: Quando autem uenit ad Petrum. Sed non est uehemens accusator euangelista.
70.2.9 Hoc enim id est cepit, hoc est enigmatice insinuantis. Si uero Petrus primus erat, sed decens erat proditorem stultum existentem et ante uerticem recubuisse.
70.2.10 Etenim et aliunde stulticia eius ostenditur cum intingat cum magistro et cum redargutus non compungitur.
70.2.11 Sed Petrus quidem semel increpatus in superioribus, et hec ab amore uerba dicens, ita increpatus est ut et agonians et tremens alio indigeret ad interrogationem. Hic uero continue redargutus non senciebat.
70.2.12 Quando igitur uenit ad Petrum, dicit ei ille: Domine, tu meos lauas pedes? Dicit ei: Quod ego facio tu non nosti modo, cognosces autem post hec.
70.2.13 Id est lucrum quantum ex hoc utilitatem doctrine et qualiter est sufficiens in omnem ducere humilitatem uos.
70.2.14 Quid igitur Petrus? Adhuc prohibet, dicens: Non lauabis pedes meos in eternum. Quid facis, o Petre? Non meministi priorum uerborum?
70.2.15 Non dixisti: Propicius esto tibi, et audisti: Vade retro mei, Sathana? et neque ita sobrius factus es, sed adhuc uehemens es? Vtique ait: Multum enim quod fit et stupore plenum.
70.2.16 Quia igitur a multo amore hoc agebat, ab eodem eum capit rursus. Sicut igitur illic uehementer increpans et dicens: Scandalum mei es, ita et hic. Nisi te lauero, non habebis partem mecum.
70.2.17 Quid igitur qui calidus erat et ardens? Domine, non pedes meos solum, sed manus et caput. Et in refutatione uehemens, in confessione uehementior. Alterutra enim ex amore.
70.2.18 Propter quid enim non dixit: Cuius gracia faciebat hoc, sed minas imposuit? Quoniam ille quidem nequaquam persuasus esset.
70.2.19 Si enim dixisset dimitte propter hoc uobis suadeo humilia sapere, promisisset utique milies hoc pro hoc ut non dominator faceret hoc.
70.2.20 Nunc autem quid ait? Quod maxime formidabat et tremebat, hoc scilicet abscindi ab eo. Ipse enim est qui continue dicebat: Quo uadis? Propterea et dicebat quoniam et animam, ait, tradam pro te.
70.2.21 Si enim audiens quoniam non nosti quid facio, scies autem postea. Neque ita destitit, multo magis si didicisset. Propter hoc enim dixit: Scies autem post hec. Sciens quoniam si nunc didiscerit, resisteret adhuc.
70.2.22 Et non dixit: Doce igitur me ut dimittam, sed quod multo uehementius erat, neque discere sustinuit, sed instat, dicens: Non lauabis pedes meos. Quia uero comminatus est, confestim relaxauit tenorem.
70.2.23 Quid autem est: Scies autem post hec? Post hec autem quando? Cum in nomine meo demonia eicies, cum uideris ad celos assumptum, cum a spiritu didiceris quoniam a dextris sedeo, tunc scies quod nunc fit.
70.2.24 Quid igitur Christus? Quia dixit Petrus: Non pedes solum sed manus et caput? Qui lotus est, ait, non opus habet nisi pedes lauare solum. Est enim mundus totus. Iam uos mundi estis, propter sermonem quem locutus sum uobis.
70.2.25 Si igitur mundi sunt cuius gracia lauat pedes? Vt nos moderata sapere discamus. Propter hoc non ad aliam particulam ueni, sed que aliis dehonorabilior esse putatur. Quid autem est qui lotus est? Hoc est qui mundus est.
70.2.26 Non igitur ipsi mundi erant? Et nimirum nondum a sanguinibus erant eruti, neque spiritu digni effecti, peccato adhuc dominante maledictione cyrographi manente uictima nondum oblata.
70.2.27 Qualiter igitur eos mundos esse dicit? Vt enim non propter hec estimes eos mundos ut a peccatis erutos induxit: Inde uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis. Hoc est, hac interim estis mundi.
70.2.28 Iam lumen suscepistis, iam ab errore eruti estis Iudaico. Etenim propheta ait: Lauamini, mundi estote, auferte iniquitates ab animabus uestris. Itaque hic talis lotus est et mundus.
70.2.29 Quia igitur omnem iniquitatem proiecerant ab anima et cum sinceritate mentis erant cum eo. Propter hoc ait secundum propheticum sermonem: Qui lotus est, mundus est iam.
70.2.30 Etenim illic lauachrum non quod per aquam dicebat quod Iudaicum, sed eam que conditionis mundationem.
Morale lxx. De iusticia et elemosina ad uiduas.
70.3.1 Fiamus igitur et nos mundi; discamus benefacere. Quid autem est quod bonum? Iudicate orphano, iudicate uiduam, et uenite et disputemus.
70.3.2 Multus hic sermo in scripturis uiduarum et orphanorum. Sed nobis nulla huius cura. Et nimirum excogita quam magnum brauium.
70.3.3 Si fuerint peccata uestra ut purpureum, ut niuem dealbabo. Si uero fuerint ut coccinum, ut lanam dealbabo. Etenim sine presistencia alicuius est uidua. Propterea pro ea multum facit studium.
70.3.4 Etenim cum possint secundis copulari nuptiis, propter Dei timorem ea que a uiduitate sustinent uersuta. Porrigamus igitur eis manum omnes et uiri et mulieres ut non ea que uiduitatis sustineamus uersuta.
70.3.5 Etsi sustinuerimus, multam nobisipsis deponamus clemencie occasionem. Non parua uirtus lacrimarum uidue est, sed et ipsum celum aperire potest.
70.3.6 Ne igitur eis superueniamus, neque deteriorem faciamus calamitatem, sed omnimodo adiuuemus multam nobisipsis circumponentes munitionem, et secundum presens et secundum futurum seculum.
70.3.7 Non enim hic solum sed et illic nobis persistent, ampliora peccatorum nostrorum per ea que ad eas beneficia abscidentes, et cum propalatione facientes representari tribunali Christi.
70.3.8 Quod fiat omnes nos promereri gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium nunc et semper et in secula seculorum, amen.