70.2.17 Quid igitur qui calidus erat et ardens? Domine, non pedes meos solum, sed manus et caput. Et in refutatione uehemens, in confessione uehementior. Alterutra enim ex amore.
70.2.17 Quid tum Petrus feruore quodam incensus?B/F: incensus. Domine, inquit, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. In recusando uehemens Petrus, et in permittendo uehementior, utrumque ex amore.
70.2.17 Quid tum Petrus ardens, et feruore quodam incensus? Domine, inquit, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. In recusando vehemens Petrus, et in permittendo vehementior, vtrunque ex amore.
70.2.17 Quid ergo fervens ille ardensque vir? Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Recusando vehemens, concedendo vehementior efficitur. Utrumque autem ex amore prodibat.