PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

70.2.22 Et non dixit: Doce igitur me ut dimittam, sed quod multo uehementius erat, neque discere sustinuit, sed instat, dicens: Non lauabis pedes meos. Quia uero comminatus est, confestim relaxauit tenorem.
CLOSE
Griffolini

70.2.22 Neque Petrus causam rogauit sed uehementius accensus, ne passus est quidem doceri, sed renuit: Tu mihi lauas pedes? Post minas autem statim mollitus est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

70.2.22 Neque Petrus causam rogauit, sed vehementius accensus, ne passus est quidem doceri, sed renuit: Tu mihi lauas pedes? Post minas autem statim mollitus est.
CLOSE
Montfaucon

70.2.22 Neque dixit Petrus, Doce nunc me, ut sinam: sed quod longe vehementius erat, ne scire quidem sustinuit: sed instat rursus, Non lavabis mihi pedes. Ubi autem comminatus est, statim cessit.