70.1.14 Debens enim derelinquere eos ait, maiorem amorem faciens demonstrabat. Amans enim in finem amauit eos, hoc est nichil dereliquit eorum que eum qui ualde amat decens est facere.
70.1.14 Cum eos relicturus esset, uehementiorem dilectionem ostendit. Hoc enim significat: Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in fine1470/1486/1530: finem dilexit eos. Nihil omisit, quod uehementer amantem deceret.
70.1.14 Cum eos relicturus esset, vehementiorem dilectionem ostendit: hoc enim significat dicens, Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Nihil omisit, quod vehementer amantem deceret.
70.1.14 Viden’ quomodo relicturus eos vehementiorem amorem exhibeat? Illud enim, Cum dilexisset suos, in finem dilexit eos, hoc significat; nihil praetermisit eorum quae ardenter amantem oportet facere.